Metamorphoses

Apuleius

Apuleius, creator; Gaselee, S. (Stephen), 1882-1943, editor

COMMODUM punieantibus phaleris Aurora roseum quatiens lacertum caelum inequitabat et me securae quieti revulsum nox diei reddidit. Aestus invadit animum vesperni recordatione facinoris; complicitis denique pedibus ac palmulis in alternas digitorum vicissitudines super genua connexis sic grabatum cossim insidens ubertim flebam, iam forum et iudicia, iam sententiam, ipsum denique carnificem imaginabundus. An mihi quisquam tam mitis tamque benivolus iudex obtinget, qui me trinae caedis cruore perlitum et tot civium sanguine delibutum innocentem pronuntiare poterit? Hanc illam mihi gloriosam peregrinationem fore Chaldaeus Diophanes obstinate praedicabat.

Haec identidem mecum replicans fortunas meas eiulabam: quati fores interdum et frequenti clamore ianuae nostrae perstrepi; nec mora, eum magna inruptione patefactis aedibus magistratibus eorumque ministris et turbae miscellaneae cuneta completa statimque lictores duo de iussu magistratuum immissa manu trahere me sane non renitentem occipiunt. Ac dum primum angiportum

p.102
insistimus, statim civitas omnis in publicum [*]()effusa mira densitate nos insequitur, et quamquam capite in terram, immo ad ipsos inferos iam deiecto maestus incederem, obliquato tamen aspectu rem admirationis maximae conspicio; nam inter tot milia populi circumstrepentis nemo prorsum, qui non risu dirumperetur, aderat. Tandem pererratis plateis omnibus et in modum eorum, quibus lustralibus piamentis minas portentorum hostiis circumforaneis expiant, circumductus angulatim forum eiusque tribunal astituor: iamque sublimo suggestu magistratibus residentibus, iam praecone publico silentium clamante, repente cuncti consona voce flagitant, propter coetus multitudinem, quae pressurae nimia densitate periclitaretur, iudicium tantum theatro redderetur. Nec mora, cum passim populus procurrens caveae consaeptum mira celeritate complevit: aditus etiam et tectum omne fartim stipaverant; plerique columnis implexi, alii statuis dependuli, nonnulli per fenestras et lacunaria semiconspicui, miro tamen omnes studio visendi pericula salutis neglegebant. Tunc me per proscaenium medium velut quandam victimam publica ministeria producunt et orchestrae mediae sistunt.

Sic rursum praeconis amplo boatu citatus accusator quidam senior exsurgit, [*](MSS populum. This is Gruter's emendation. )

p.104
et ad dicendi spatium vasculo quodam in vicem coli graciliter fistulato ac per hoc guttatim defluo infusa aqua, populum sic adorat: Neque parva res ac praecipue pacem civitatis cunctae respiciens et exemplo serio profutura tractatur Quirites sanctissimi. Quare magis congruit sedulo singulos atque universos vos pro dignitate publica providere, ne nefarius homicida tot caedium lanienam, quam cruenter exercuit, impune commiserit. Nec me putetis privatis simultatibus instinctum odio proprio saevire: sum namque nocturnae custodiae praefectus, nec in hodiernum credo quemquam pervigilem diligentiam meam culpare posse. Rem denique ipsam et quae nocte gesta, sunt cum fide proferam: nam cum fere iam tertia vigilia scrupulosa diligentia cunctae civitatis ostiatim singula considerans circumirem, conspicio istum crudelissimum iuvenem mucrone destricto passim caedibus operantem, iamque tres numero saevitia eius interemptos ante pedes ipsius spirantibus[*]()adhuc corporibus in multo sanguine palpitantes. Et ipse quidem conscientia tanti facinoris merito permotus statim profugit et in domum quandam praesidio tenebrarum elapsus perpetem noctem delituit; sed providentia deum, quae nihil impunitum nocentibus permittit, priusquam iste clandestinis itineribus elaberetur, mane praestolatus ad gravissimum iudicii vestri sacramentum eum curavi perducere. Habetis [*](So van der Vliet for the MSS' spirantes.)
p.106
itaque reum tot caedibus impiatum, reum coram deprensum, reum peregrinum: constanter itaque in hominem alienum ferte sententias de eo crimine, quodetiam in vestrum civem severiter vindicaretis.

Sic profatus accusator acerrimus immanem vocem repressit, ac me statim praeco, si quid ad ea responderi vellem, iubebat incipere. At ego nihil tunc tempori amplius quam flere poteram, non. tam Herculi truculentam accusationem intuens quam meam miseram conscientiam; sed tamen oborta divinitus audacia sic ad illa: Nec ipse ignoro, quam sit arduum, trinis civium corporibus expositis eum qui caedis arguatur, quamvis vera dicat et de facto confiteatur ultro, tamen tantae multitudini, quod sit innocens, persuadere. Sed si paulisper audientiam publica mihi tribuerit humanitas, facile vos edocebo me discrimen capitis non meo merito, sed rationabilis indignationis eventu fortuito tantam criminis invidiam frustra sustinere.

Nam cum a cena me serius aliquanto reciperem potulentus alioquin, quod plane verum crimen meum non diffitebor, ante ipsas fores hospitii (ad bonum autem Milonem civem vestrum devorto) video quosdam saevissimos latrones aditum temptantes et domus ianuas cardinibus obtortis evellere gestientes claustrisque omnibus, quae accuratissime affixa fuerant, violenter evulsis secum iam de inhabitant tium exitio deliberantes. Unus denique et manu promptior et corpore vastior his affatibus et cetero

p.108
incitabat: heus pueri, quam maribus animis et viribus alacribus dormientes aggrediamur. Omnis cunctatio, ignavia omnis facessat e pectore; stricto mucrone per totam domum caedes ambulet: qui sopitus iacebit, trucidetur; qui repugnare temptaverit, feriatur. Sic salvi recedemus, si salvum in domo neminem reliquerimus. Fateor, Quirites, extremos latrones (boni civis officium arbitratus, simul et eximie metuens et hospitibus meis et mihi) gladiolo, qui me propter huiusmodi pericula comitantur, armatus fugare atque proterrere eos aggressus sum: at illi barbari prorsus et immanes homines neque fugam capessunt et, cum me viderent in ferro, tamen audaciter resistunt.

Dirigitur proeliaris acies: ipse denique dux et signifer ceterorum validis mi viribus aggressus illico manibus ambabus capilli arreptum ac retro reflexum effligere lapide gestit; quem dum sibi porrigi flagitat, certa manu percussum feliciter prosterno. Ac mox alium pedibus meis mordicus inhaerentem per scapulas ictu temperato tertiumque improvide occurrentem pectore offenso peremo. Sic pace vindicata, domoque hospitum ac salute communi protecta, non tantum [*]()impunem mel verum etiam laudabilem publice credebam fore, qui ne tantillo quidem umquam crimine postulatus, sed [*](Koch's emendation for the MSS' tam. )

p.110
probe spectatus apud meos, semper innocentiam commodis cunctis antetuleram. Nec possum repperire cur iustae ultionis, qua contra latronse deterrimos commotus sum, nunc istum reatum sustineam, cum nemo possit monstrare vel proprias inter nos inimicitias praecessisse ac ne omnino mihi notos illos latrones usquam fuisse; vel certe ulla praeda monstretur, cuius cupidine tantum flagitium credatur admissum.

Haec profatus rursum lacrimis obortis, porrectisque in preces manibus, per publicam misericordiam, per pignorum caritatem maestus tunc hos, tunc illos deprecabar. Cumque iam humanitate commotos misericordia fletuum affectos omnes satis crederem solis et Iustitiae testatus oculum casumque praesentem meum commendans deum providentiae, paulo altius aspectu relato conspicio prorsus totum populum (risu cachinnabili diffluebant) nec secus illum bonum hospitem parentemque meum Milonem risu maximo dissolutum. At tunc sic tacitus mecum En fides inquam En conscientia: ego quidem pro hospitii salute et homicida sum et reus capitis inducor, at ille non contentus quod mihi nec assistendi solacium perhibuit, insuper exitium meum cachinnat.

Inter haec quaedam mulier per medium theatrum lacrimosa et flebilis, atra veste confecta, parvulum quendam sinu tolerans decurrit, ac pone eam anus alia pannis horridis obsita paribusque maesta fletibus ramos oleagineos utraeque quatientes, quae circum

p.112
fusae lectulum, quo peremptorum cadavera contecta fuerant, plangore sublato se lugubriter eiulantes, Per publicam misericordiam, per commune ius humanitatis aiunt Miseremini indigne caesorum iuvenum nostraeque viduitati ac solitudini de vindicta solacium date. Certe parvuli huius in primis annis destituti fortunis succurrite et de latronis huius sanguine legibus vestris et disciplinae publicae litate. Post haec magistratus qui natu maior assurgit et ad populum talia: De scelere quidem, quod serio vindicandum est, nec ipse qui commisit potest diffiteri, sed una tantum subseciva sollicitudo nobis relicta est, ut ceteros socios tanti facinoris requiramus: nec enim verisimile est hominem solitarium tres tam validos enecasse iuvenes. prohinc tormentis veritas eruenda, nam et qui comitabatur cum puer clanculo profugit, et res ad hoc deducta est, ut per quaestionem sceleris sui participes indicet, ut tam dirae factionis funditus formido perematur.

Nec mora, cum ritu Graeciensi ignis et rota, tum omne flagrorum genus inferuntur Augetur oppido, immo duplicatur mihi maestitia quod integro saltem mori non licuerit. Sed anus illa, quae fletibus cuncta turbaverat, Prius inquit Optimi cives, quam latronem, istum miserorum pignorum meorum peremptorem cruci affigatis, permittite corpora necatorum revelari, ut et formae! simul et aetatis contemplatione magis magisque ad

p.114
iustam indignationem arrecti pro modo facinoris saeviatis. His dictis applauditur, et illico me magistratus ipsum iubet corpora, quae lectulo fuerant posita, mea manu detegere. Luctantem me ac diu renuentem praecedens facinus instaurare nova ostensione lictores iussu magistratuum quam instantissime compellunt manum denique ipsam e regione lateris fundentes in exitium suum super ipsa cadavera porrigunt. Evictus tandem necessitate succumbo, et ingratis licet arrepta pallio retexi corpora. Di boni, quae facies rei! Quod monstrum! Quae fortunarum mearum repentina! mutatio! Quamquam enim iam in peculio Proserpinae et Orci familia numeratus, subito in contrariam faciem obstupefactus haesi nec possum novae illius imaginis rationem idoneis verbis expedire: nam cadavera illa iugulatorum hominum erant tres utres inflati variisque secti foraminibus et, ut vespertinum proelium meum recordabar, his locis hiantes, quibus latrones illos vulneraveram.

Tunc ille quorundam astu paulisper cohibitus risus libere iam exarsit in plebem: hi gaudii nimietate gratulari, illi dolorem ventris manuum compressione sedare, et certe laetitia delibuti meque respectantes cuncti theatro facessunt. At ego, ut primum illam laciniam prenderam, fixus in lapidem steti gelidus,nihil secus quam una de ceteris theatri statuis vel columnis: nec prius ab inferis emersi quam Milo hospes accessit et iniecta manu me renitentem lacrimisque

p.116
rursum promicantibus crebra singultientem clementi violentia secum attraxit et observatis viae solitudinibus per quosdam anfractus domum suam perduxit, maestumque me atque etiam tunc trepidum variis solatur affatibus; nec tamen indignationem iniuriae,) quae inhaeserat altius meo pectori, ullo modo permulcere quivit.

Ecce illico etiam ipsi magistratus cum suis insignibus domum nostram ingressi talibus me monitis delenire gestiunt: Neque tuae dignitatis vel etiam prosapiae tuorum ignari sumus, Luci domine; nam et provinciam totam inclitae vestrae familiae nobilitas complectitur. Ac ne istud quod vehementer ingemescis contumeliae causa perpessus es: omnem itaque de tuo pectore praesentem tristitudinem mitte, et angorem animi depelle, nam lusus iste quem publice gratissimo deo Risui per annua reverticula sollemniter celebramus, semper commenti novitate florescit: iste deus et auctorem suum propitius ubique comitabitur amanter neci unquam patietur ut ex animo doleas, sed frontem tuam serena venustate lactabit assidue. At tibi civitas omnis pro ista gratia honores egregios obtulit a nam et patronum scripsit et ut in aere stet imago tua decrevit. Ad haec dicta sermonis vicem refero a Tibi quidem inquam Splendidissima et unica Thessaliae civitas, honorum talium parem gratiam memini. Verum statuas et imagines dignioribus meique maioribus reservare suadeo.

Sic pudenter

p.118
allocutus et paulisper hilare vultu renidens, quantumque poteram laetiorem me refingens, comiter abeuntes magistratus appello.

Et ecce quidam intro currens famulus Rogat te ait Tua parens Byrrhaena et convivii, cui te sero desponderas, iam appropinquantis admonet. Ad haec ego formidans et procul perhorrescens etiam ipsam domum eius, Quam vellem inquam Parens, iussis tuis obsequium commodare, si per fidem liceret id facere: hospes enim meus Milo per hodierni diei praesentissimum numen adiurans effecit, ut eius hodiernae cenae pignerarer, nec ipse discedit nec me digredi patitur. prohinc epulare vadimonium differamus. Haec adhuc me loquente manu firmiter iniecta Milo iussis balnearibus assequi producit ad lavacrum proximum: at ego vitans oculos omnium et quem ipse fabricaveram risum obviorum declinans lateri eius adambulabam obtectus, nec qui laverim, qui terserim, qui domum rursum reverterim prae rubore memini, sic omnium oculis nutibus ac denique manibus denotatus impos animi stupebam.