Metamorphoses

Apuleius

Apuleius, creator; Gaselee, S. (Stephen), 1882-1943, editor

Quid cum capillis color gratus et nitor splendidus illucet et contra solis aciem vegetus fulgurat vel placidus renitet, aut in contrariam gratiam variat aspectum, et nunc aurum coruscans in lenem mellis deprimitur umbram, nunc corvina nigredine caeruleos columbarum collis flosculos aemulatur, vel cum guttis Arabicis obunctus et pectinis arguti dente tenui discriminatus et pone versum coactus amatoris oculis occurrens ad instar speculi reddit imaginem gratiorem? Quid cum frequenti subole spissus cumulat verticem vel prolixa serie porrectus dorsa permanat? Tanta denique est capillamenti dignitas, ut quamvis auro, veste, gemmis, omnique cetero mundo exornata mulier incedat, tamen, nisi capillum distinxerit, ornata non possit audire. Sed in mea Fotide non operosus sed inordinatus ornatus addebat gratiam. Uberes enim crines leniter remissos et cervice dependulos ac dein per colla dispositos sensimque sinuato patagio residentes paulisper ad finem conglobatos in summum verticem nodus astrinxerat.

Nec diutius quivi tantum cruciatum

p.64
voluptatis eximiae sustinere, sed pronus in eam, qua fine summum cacumen capillus ascendit, mellitissimum illud savium impressi. Tum illa cervicem intorsit, et ad me conversa limis et morsicantibus oculis heus tu, scholastice, ait Dulce et amarum gustulum carpis. Cave ne nimia mellis dulcedine diutinam bilis amaritudinem contrahas. Quid istic inquam Est, mea festivitas, cum sim paratus vel uno saviolo interim recreatus super istum ignem porrectus assari? et cum dicto artius eam complexus coepi saviari. Iamque aemula libidine in amoris parilitatem congermanescenti mecum, iam patentis oris inhalatu cinnameo et occursantis linguae illisu nectarco prona cupidine adlibescenti, Pereo, inquam Immo iam dudum perii, nisi tu propitiaris. Ad haec illa rursum me deosculato Bono animo esto, inquit Nam ego tibi mutua voluntate mancipata sum, nec voluptas nostra differetur ulterius, sed prima face cubiculum tuum adero. Abi ergo ac te compara, tota enim nocte tecum fortiter et ex animo proeliabor.

His et talibus obgannitis sermonibus inter nos discessum est. Commodum meridies accesserat, et mittit mihi Byrrhaena xeniola, porcum opimum et quinque gallinulas et vini cadum in aetate pretiosi. Tunc ego vocata Fotide, Ecce inquam Veneris hortator et armiger Liber advenit ultro. Vinum istud hodie sorbamus omne, quod nobis restinguat pudoris ignaviam et alacrem vigorem libidinis incutiat. Hac

p.66
enim sitarchia navigium Veneris indiget sola, ut in nocte pervigili et oleo lucerna et vino calix abundet. Diem ceterum lavacro ac dein cenae dedimus: nam Milonis boni concinnaticiam mensulam rogatus accubueram quam pote tutus ab uxoris eius aspectu,; Byrrhaenae monitorum memor, et perinde in eius faciem oculos meos ac si in Avernum lacum formidans deieceram, sed assidue respiciens praeministrantem Fotidem inibi recreabar animi; cum ecce iam vespera lucernam intuens Pamphile, Quam largus inquit Imber aderit crastino, et percontanti marito qui comperisset istud, respondit sibi lucernam praedicere. Quod dictum ipsius Milo I risu secutus, Grandem inquit Istam lucernam Sibyllam pascimus, quae cuncta caeli negotia et solem ipsum de specula candelabri contuetur.

Ad haec ego subiciens, Sunt aio Prima huiusce divinationis experimenta, nec mirum licet modicum istum igniculum et manibus humanis laboratum, memorem tamen illius maioris et caelestis ignis velut sui parentis, quid is esset editurus in aetheris vertice divino praesagio et ipsum scire et nobis enuntiare. Nam et Corinthi nunc apud nos passim Chaldaeus quidam hospes miris totam civitatem responsis turbulentat, et arcana fatorum stipibus

p.68
emcrendis edicit in vulgus: qui dies copulas nuptiarum affirmet, qui fundamenta moenium perpetuet, qui negotiatori commodus, qui viatori celebris, qui I navigiis opportunus; mihi denique proventum huius peregrinationis inquirenti multa respondit et oppido I mira et satis varia: nunc enim gloriam satis floridam, nunc historiam magnam et incredundam fabulam et libros me futurum.

Ad haec renidens Milo Qua inquit Corporis habitudine praeditus quove nomine nuncupatus hic iste Chaldaeus est? Procerus inquam Et suffusculus, Diophanes nomine. Ipse est, ait Nec ullus alius: nam et hic apud nos multa multis similiter effatus non parvas stipes, immo vero mercedes opimas iam consecutus fortunam scaevam, an saevam verius dixerim, miser incidit. Nam die quadam cum frequentis populi circulo consaeptus coronae circumstantium fata donaret, Cerdo quidam nomine negotiator accessit eum diem commodum peregrinationi cupiens: quem cum electum destinasset ille, iam deposita crumena, iam profusis nummulis, iam dinumeratis centum denarium, quos) mercedem divinationis auferret, ecce quidam dei nobilibus adulescentulus a tergo arrepens eum lacinia prehendit et conversum amplexus exosculatur artissime. At ille ubi primum consaviatus eum iuxtim se ut assidat effecit, et attonitus repentinae visionis stupore et praesentis negotii quod gerebat oblitus,

p.70
infit ad eum Quam olim equidem exoptatus nobis advenis? Respondit ad haec ille alius, Commodum vespera oriente: sed vicissim tu quoque, frater, mihi memora quemadmodum exinde ut de Euboea insula! festinus enavigasti, et maris et viae confeceris iter.

Ad haec Diophanes ille Chaldaeus egregius, mente viduus necdum suus, Hostes inquit Et omnes inimici nostri tam diram immo vero Ulixeam peregrinationem incidant. Nam et navis ipsa qua vehebamur, variis turbinibus procellarum quassata, utroque regimine amisso, aegre ad ulterioris ripae marginem detrusa praeceps demersa est, et nos omnibus amissis vix enatavimus. Quodcunque vel ignotorum miseratione vel amicorum benivolentia contraximus, id omne latrocinalis invasit manus, quorum audaciae repugnans etiam Arignotus unicus I frater meus sub istis oculis miser iugulatus est. I Haec eo adhuc narrante maesto Cerdo ille negotiator I correptis nummulis suis, quos divinationis mercedi I destinaverat, protinus aufugit. Ac dehinc tunc I demum Diophanes expergitus sensit imprudentiae suae labem, cum etiam nos omnes circumsecus I astantes in clarum cachinnum videret effusos. Sed tibi plane, Luci domine, soli omnium Chaldaeus ille vera dixerit, sisque felix et iter dexterum porrigas.

Haec Milone diutine sermocinante tacitus ingemescebam, mihique non mediocriter suscensebam

p.72
quod ultro inducta serie inopportunarum fabularum partem bonam vesperae eiusque gratissimum fructum amitterem; et tandem denique devorato pudore ad Milonem aio Ferat suam Diophanes ille fortunam et spolia populorum rursum conferat mari pariter ac terrae, mihi vero fatigationis hesternae etiamnunc saucio da veniam maturius concedam cubitum, et cum dicto facesso, et cubiculum meum contendo, atque illic deprehendo epularum dispositiones satis concinnas. Nam et pueris extra limen, credo ut arbitrio nocturni gannitus ablegarentur, humi quam procul distratum fuerat, et grabatulum meum astitit mensula cenae totius honestas reliquias tolerans, et calices boni, iam infuso latice semipleni, solam temperiem sustinentes, et lagoena iuxta orificio caesim dehiscente patescens facilis hauritu, prorsus gladiatoriae Veneris antecenia.

Commodum cubueram, et ecce Fotis mea, iam domina cubitum reddita, laeta proximat rosa serta et rosa soluta in sinu tuberante: ac me pressim deosculato et corollis revincto ac flore persperso arripit poculum ac desuper aqua calida iniecta porrigit bibam, idque modico prius quam totum exsorberem clementer invadit ac relictum pullulatim labellis minuens meque respiciens sorbillat dulciter. Sequens et tertium inter nos vicissim et frequens alternat poculum, cum ego iam vino madens nec animo

p.74
tantum verum etiam corpore ipso ad libidinem inquies, alioquin et petulans et iam saucius paulisper inguinum fine lacinia remota impatientiam Veneris I Fotidi meae monstrans, Miserere, inquam Et subveni maturius: nam, ut vides, proelio, quod nobis sine fetiali officio indixeras, iam proximante vehementer intentus, ubi primam sagittam saevi Cupidinis in ima praecordia mea delapsam excepi, arcum meum et ipse vigorate tetendi[*]()et oppido formido ne nervus I rigoris nimietate rumpatur. Sed ut mihi morem I plenius gesseris, in effusum laxa crinem et capillo fluente undanter ede complexus amabiles.

Neci mora, cum omnibus illis cibariis vasculis raptim remotis, laciniis cunctis suis renudata, crinibus quam dissolutis ad hilarem lasciviam in speciem Veneris quae marinos fluctus subit pulchre reformata, paulisper etiam glabellum femina rosea palmula potius obumbrans de industria quam tegens verecundia, Proeliare, inquit Et fortiter proeliare, nec enim tibi cedam nec terga vortam. Comminus in aspectum, si vires, derige et grassare naviter et occide moriturus. Hodierna pugna non habet missionem. Haec simul dicens, inscenso grabatulo super me sessim residens ac crebra subsiliens, lubricisque gestibus mobilem spinam quatiens, pendulae Veneris fructu me satiavit, usque dum lassis animis et marcidis artubus defatigati simul ambo corruimus inter mutuos amplexus animas anhelantes. His et huiusmodi colluctationibus ad confinia lucis usque pervigiles egimus, poculis interdum lassitudinem refoventes et libidinem incitantes et voluptatem integrantes: ad cuius noctis exemplar similes astruximus alias plusculas.

Forte quadam die de me magno opere Byrrhaena contendit apud eam cenulae ut interessem, et cum [*](So Bursian for the MSS' vigor attetendit. )

p.76
impendio excusarem, negavit veniam. Ergo igitur Fotis erat adeunda deque nutu eius consilium velut auspicium petendum: quae quanquam invita quod a se ungue latius digrederer, tamen comiter amatoriae militiae brevem commeatum indulsit. Sed heus tu inquit Cave regrediare cena maturius: nam vesana factio nobilissimorum iuvenum pacem publicam infestat: passim trucidatos per medias plateas videbis iacere, nec praesidis auxilia longinqua levare civitatem tanta clade possunt. Tibi vero fortunae splendor insidias, contemptus etiam peregrinationis poterit afferre. Fac sine cura inquam Sis, Fotis mea: nam praeter quod epulis alienis voluptates meas anteferrem, metum etiam istum tibi demam maturata regressione. Nec tamen incomitatus ibo: nam gladiolo solito cinctus altrinsecus ipse salutis meae praesidia gestabo. Sic paratus cenae me committo. Frequens ibi numerus epulonum et utpote apud primatem feminam flos ipse civitatis.

Mensae opipare citro et ebore nitentes, lecti aureis vestibus intecti, ampli calices variae quidem gratiae sed pretiositatis unius. Hic vitrum fabre sigillatum, ibi crystallum impunctum, argentum alibi clarum et aurum fulgurans et succinum mire cavatum et lapides ut bibas, et quicquid fieri non potest, ibi est. Diribitores plusculi splendide amicti fercula copiosa

p.78
scitule subministrare, pueri calami strati pulchre indusiati gemmas formatas in pocula vini vetusti frequenter offerre. Iam illatis luminibus epularis sermo percrebruit, iam risus affluens et ioci liberales et cavillus hinc inde; tum infit ad me Byrrhaena: Quam commode versaris in nostra patria? Quod sciam, templis et lavacris et ceteris operibus longe cunctas civitates antecellimus, utensilium praeterea pollemus affatim, Certe libertas otioso, et negotioso quidem advenae Romana frequentia, modesto vero hospiti quies villatica; omni denique provinciae voluptarii secessus sumus.

Ad haec ego subiciens: Vera memoras, nec usquam gentium magis me liberum quam hic fuisse credidi. Sed oppido formido caecas et inevitabiles latebras magicae disciplinae: nam ne mortuorum quidem sepulchra tuta dicuntur sed ex bustis et rogis reliquiae quaedam et cadaverum praesegmina ad exitiabiles viventium fortunas petuntur; et cantatrices anus in ipso momento choragii funebris praepeti celeritate alienam sepulturam antevortunt. His meis addidit alius: Immo vero istic nec viventibus quidem ullis parcitur: et nescioqui simile passus ore undique omnifariam deformato truncatus est. Inter haec convivium totum in licentiosos cachinnos effunditur, omniumque ora et obtutus in unum quempiam angulo secubantem conferuntur: qui cunctorum

p.80
obstinatione confusus indigna murmurabundus cum vellet exsurgere, Immo mi Thelyphron Byrrhaena inquit Et subsiste paulisper et more tuae urbanitatis fabulam illam tuam remetire, ut et filius meus iste Lucius lepidi sermonis tui perfruatur comitate. At ille Tu quidem domina ait In officio manes sanctae tuae bonitatis: sed ferenda non est quorundam, insolentia.