Metamorphoses
Apuleius
Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
Immitto me turbae socium et pone ipsum lectulum editiorem quendam lapidem insistens cuncta curiosis oculis arbitrabar: iam tumore pectus extolli, iam salubris vena pulsari, iam spiritu corpus impleri; et assurgit cadaver et profatur adolescens: Quid, oro, me post Lethaea pocula iam Stygiis paludibus
Tunc uxor egregia capit praesentem audaciam et mente sacrilega coarguenti marito resistens altercat Populus aestuat diversa tendentes: hi pessimam feminam viventem statim cum corpore mariti sepeliendam, alii mendacio cadaveris fidem non habendam.
Sed hanc cunctationem sequens adulescentis sermo distinxit; nam rursus altius ingemescens Dabo, inquit Dabo vobis intemeratae veritatis documenta; perlucide quod prorsus alius nemo cognoverit indicabo. Tunc, digito me demonstrans: Nam cum corporis mei custos hic sagacissimus exertam mihi teneret vigiliam, cantatrices anus exuviisl meis imminentes atque ob id reformatae frustra saepius, cum industriam sedulam eius fallere nequivissent, postremum, iniecta somni nebula eoque in profundam quietem sepulto, me nomine ciere noni prius desierunt, quam dum hebetes artus et membra frigida pigris conatibus ad artis magicae nituntur
Cum primum Thelyphron hanc fabulam posuit compotores vino madidi rursum cachinnum integrant. Dumque bibere solita Risui postulant, sic ad me Byrrhaena: Solemnis inquit Dies a primis cunabulis huius urbis conditus crastinus advenit, quo die sol mortalium sanctissimum deum Risum hilaro atque gaudiali ritu propitiamus. Hunc tua praesentia nobis
Sed cum primam plateam invadimus, vento repentino lumen, quo nitebantur, exinguitur, ut vix improvidae noctis caligine liberati, digitis pedum detunsis ob lapides, hospitium defessi rediremus, dumque iam iunctim proximamus, ecce tres quidam vegetes et vastulis corporibus fores nostras ex summis viribus irruentes ac ne praesentia quidem nostra tantillum conterriti, sed magis cum aemulatione virium crebrius insultantes, ut nobis ac mihi potissimum non immerito latrones esse, et quidem saevissimi, viderentur. Statim denique gladium, quem veste mea contectum ad hos usus extuleram, sinu liberatum arripio, nee cunctatus medios latrones involo ac singulis, ut quemque colluctantenr[*]()offenderam, altissime demergo, quoad tandem ante, ipsa vestigia mea vastis et crebris perforati vulneribus spiritus efflaverint. Sic proeliatus, iam tumultu eo Fotide suscitata, patefactis aedibus anhelans et sudore perlutus irrepo, meque statim utpote pugna trium[*]()latronum in vicem Geryoneae caedis fatigatum, lecto simul et somno tradidi. [*](The certain emendation, independently made by Salmasius and Rohde, of the MSS' pugnarium. )
COMMODUM punieantibus phaleris Aurora roseum quatiens lacertum caelum inequitabat et me securae quieti revulsum nox diei reddidit. Aestus invadit animum vesperni recordatione facinoris; complicitis denique pedibus ac palmulis in alternas digitorum vicissitudines super genua connexis sic grabatum cossim insidens ubertim flebam, iam forum et iudicia, iam sententiam, ipsum denique carnificem imaginabundus. An mihi quisquam tam mitis tamque benivolus iudex obtinget, qui me trinae caedis cruore perlitum et tot civium sanguine delibutum innocentem pronuntiare poterit? Hanc illam mihi gloriosam peregrinationem fore Chaldaeus Diophanes obstinate praedicabat.
Haec identidem mecum replicans fortunas meas eiulabam: quati fores interdum et frequenti clamore ianuae nostrae perstrepi; nec mora, eum magna inruptione patefactis aedibus magistratibus eorumque ministris et turbae miscellaneae cuneta completa statimque lictores duo de iussu magistratuum immissa manu trahere me sane non renitentem occipiunt. Ac dum primum angiportum
Sic rursum praeconis amplo boatu citatus accusator quidam senior exsurgit, [*](MSS populum. This is Gruter's emendation. )
Sic profatus accusator acerrimus immanem vocem repressit, ac me statim praeco, si quid ad ea responderi vellem, iubebat incipere. At ego nihil tunc tempori amplius quam flere poteram, non. tam Herculi truculentam accusationem intuens quam meam miseram conscientiam; sed tamen oborta divinitus audacia sic ad illa: Nec ipse ignoro, quam sit arduum, trinis civium corporibus expositis eum qui caedis arguatur, quamvis vera dicat et de facto confiteatur ultro, tamen tantae multitudini, quod sit innocens, persuadere. Sed si paulisper audientiam publica mihi tribuerit humanitas, facile vos edocebo me discrimen capitis non meo merito, sed rationabilis indignationis eventu fortuito tantam criminis invidiam frustra sustinere.
Nam cum a cena me serius aliquanto reciperem potulentus alioquin, quod plane verum crimen meum non diffitebor, ante ipsas fores hospitii (ad bonum autem Milonem civem vestrum devorto) video quosdam saevissimos latrones aditum temptantes et domus ianuas cardinibus obtortis evellere gestientes claustrisque omnibus, quae accuratissime affixa fuerant, violenter evulsis secum iam de inhabitant tium exitio deliberantes. Unus denique et manu promptior et corpore vastior his affatibus et cetero
Dirigitur proeliaris acies: ipse denique dux et signifer ceterorum validis mi viribus aggressus illico manibus ambabus capilli arreptum ac retro reflexum effligere lapide gestit; quem dum sibi porrigi flagitat, certa manu percussum feliciter prosterno. Ac mox alium pedibus meis mordicus inhaerentem per scapulas ictu temperato tertiumque improvide occurrentem pectore offenso peremo. Sic pace vindicata, domoque hospitum ac salute communi protecta, non tantum [*]()impunem mel verum etiam laudabilem publice credebam fore, qui ne tantillo quidem umquam crimine postulatus, sed [*](Koch's emendation for the MSS' tam. )
Haec profatus rursum lacrimis obortis, porrectisque in preces manibus, per publicam misericordiam, per pignorum caritatem maestus tunc hos, tunc illos deprecabar. Cumque iam humanitate commotos misericordia fletuum affectos omnes satis crederem solis et Iustitiae testatus oculum casumque praesentem meum commendans deum providentiae, paulo altius aspectu relato conspicio prorsus totum populum (risu cachinnabili diffluebant) nec secus illum bonum hospitem parentemque meum Milonem risu maximo dissolutum. At tunc sic tacitus mecum En fides inquam En conscientia: ego quidem pro hospitii salute et homicida sum et reus capitis inducor, at ille non contentus quod mihi nec assistendi solacium perhibuit, insuper exitium meum cachinnat.