Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Commodum noctis inducias cantus perstrepebat

p.88
cristatae cohortis; tandem expergitus et nimio pavore perterritus cadaver accurro et admoto lumine revelataque eius facie rimabar singula, quae cuncta convenerant: ecce uxor misella flens cum hesternis testibus introrumpit anxia, et statim corpori superruens multumque ac diu deosculata sub arbitrio luminis recognoscit omnia. Et conversa Philodespotum requirit actorem: ei praecipit, bono custodi redderet sine mora praemium, et oblato statim Summas inquit Tibi, iuvenis, gratias agimus et Hercule ob sedulum istud ministerium inter ceteros familiares dehinc numerabimus. Ad haec ego insperato lucro diffusus in gaudium et in aureos refulgentes, quos identidem manu mea ventilabam attonitus, Immo inquam Domina, de famulis tuis unum putato, et quotiens operam nostram desiderabis, fideliter impera. Vix effatum me statim familiares omnes nefarium exsecrati raptis cuiusquemodi telis insequuntur: pugnis ille malas offendere, scapulas alius cubitis impingere, palmis infestis hic latera suffodere,calcibus insultare,capillos distrahere,vestem discindere. Sic in modum superbi iuvenis Adonei vel musae vatis Pimpleidos [*]()laceratus atque discerptus domo proturbor.

Ac dum in proxima platea refovens animum infausti atque improvidi sermonis mei sero reminiscor, [*](The MSS found great difficulties in these proper names, and had produced a corruption something like Adoni vel mustei vatis Pipietis. Pimpleidos is Beroaldus' suggestion. )

p.90
dignumque me pluribus etiam verberibus fuisse merito consentio, ecce iam ultimum defletus atque, conclamatus processerat mortuus, rituque patrio,, utpote unus de optimatibus, pompa funeris publici ductabatur per forum. Occurrit atratus quidam maestus in lacrimis genialem canitiem revellens, senex, et manibus ambabus invadens torum, voce contenta quidem sed assiduis singultibus impedita, Per fidem vestram inquit Quirites, per pietatem, publicam perempto civi subsistite, et extremum facinus in nefariam scelestamque istam feminam severiter vindicate. Haec enim, nec ullus alius, miserum adulescentem, sororis meae filium,in adulteri gratiam et ob praedam hereditariam extinxit veneno. Sic ille senior lamentabiles questus singulis instrepebat. Saevire vulgus interdum et facti verisimilitudine ad criminis credulitatem impelli: conclamant ignem, requirunt saxa, parvulos ad exitium mulieris hortantur. Emeditatis ad haec illa fletibus, quamque sanctissime poterat adiurans cuncta numina, tantum scelus abnuebat.

Ergo igitur senex ille: Veritatis arbitrium in divinam providentiam reponamus. Zatchlas adest Aegyptius, propheta primarius, qui mecum iamdudum grandi praemio pepigit reducere paulisper ab inferis spiritum corpusque istud postliminio mortis animare; et cum dicto iuvenem quempiam linteis

p.92
amiculis iniectum pedesque palmeis baxeis inductum et adusque deraso capite producit in medium. Huius diu manus deosculatus, et ipsa genua contingens, Miserere ait Sacerdos, miserere, per caelestia, sidera, per inferna numina, per naturalia elementa, per nocturna silentia, et adyta Coptica, et per incrementa Nilotica, et arcana Memphitica, et sistra Phariaca, da brevem solis usuram et in aeternum conditis oculis modicam lucem infunde. Non obnitimur, nec terrae rem suam denegamus, sed ad ultionis solacium exiguum vitae spatium deprecamur.

Propheta sic propitiatus herbulam quampiam ob os corporis et aliam pectori eius imponit. Tunc orientem obversus incrementa solis augusti tacitus imprecatus venerabilis scaenae facie studia praesentium ad miraculum tantum certatim arrexit.

Immitto me turbae socium et pone ipsum lectulum editiorem quendam lapidem insistens cuncta curiosis oculis arbitrabar: iam tumore pectus extolli, iam salubris vena pulsari, iam spiritu corpus impleri; et assurgit cadaver et profatur adolescens: Quid, oro, me post Lethaea pocula iam Stygiis paludibus

p.94
innatantem ad momentariae vitae reducitis officia? Desine iam, precor, desine, ae me in meam quietem permitte. Haec audita vox de corpore; sed aliquanto propheta commotior Quin refers ait Populo singula, tuaeque mortis illuminas arcana? An noni putas devotionibus meis posse Diras invocari, posse! tibi membra lassa torqueri? Suscipit ille de lectulo et imo cum gemitu populum sic adorat: Malis novae nuptae peremptus artibus et addictus noxio poculo torum tepentem adultero mancipavi.

Tunc uxor egregia capit praesentem audaciam et mente sacrilega coarguenti marito resistens altercat Populus aestuat diversa tendentes: hi pessimam feminam viventem statim cum corpore mariti sepeliendam, alii mendacio cadaveris fidem non habendam.

Sed hanc cunctationem sequens adulescentis sermo distinxit; nam rursus altius ingemescens Dabo, inquit Dabo vobis intemeratae veritatis documenta; perlucide quod prorsus alius nemo cognoverit indicabo. Tunc, digito me demonstrans: Nam cum corporis mei custos hic sagacissimus exertam mihi teneret vigiliam, cantatrices anus exuviisl meis imminentes atque ob id reformatae frustra saepius, cum industriam sedulam eius fallere nequivissent, postremum, iniecta somni nebula eoque in profundam quietem sepulto, me nomine ciere noni prius desierunt, quam dum hebetes artus et membra frigida pigris conatibus ad artis magicae nituntur

p.96
obsequia. Hic utpote vivus quidem sed tum sopore mortuus, quod eodem mecum vocabulo nuncupatur ad suum nomen ignarus exsurgit et in exanimis umbrae modum ultroneus gradiens, quamquam foribus cubiculi diligenter occlusis, per quoddam foramen prosectis naso prius ac mox auribus vicariam pro me lanienam sustentavit: utque fallaciae reliqua convenissent ceram in modum prosectarum formatam aurium ei applicant examussim nasoque ipsius similem comparant. Et nunc assistit miser hic praemium nor industriae, sed debilitationis consecutus. His dictis perterritus tentare fortunam aggredior: iniecta manu nasum prehendo, sequitur; aures pertracto, deruunt. Ac dum directis digitis et detortis nutibus praesentium denotor, dum risus ebullit, inter pedes circumstantium frigido sudore defluens evado. Nec postea debilis ac sic ridiculus Lari me patrio reddere potui sed capillis hinc inde laterum deiectis aurium vulnera celavi, nasi vero dedecus linteolo isto pressim agglutinato decenter obtexi.

Cum primum Thelyphron hanc fabulam posuit compotores vino madidi rursum cachinnum integrant. Dumque bibere solita Risui postulant, sic ad me Byrrhaena: Solemnis inquit Dies a primis cunabulis huius urbis conditus crastinus advenit, quo die sol mortalium sanctissimum deum Risum hilaro atque gaudiali ritu propitiamus. Hunc tua praesentia nobis

p.98
efficies gratiorem; atque utinam aliquid de proprio lepore laetificum honorando deo comminiscaris,quo magis pleniusque tanto numini litemus. Bene inquam Et fiet ut iubes. Et vellem Hercule materiam repperire aliquam, quam deus tantus affluenter indueret. Post haec monitu famuli mei, qui noctis admonebat, iam et ipse crapula distentus, protinus exsurgo et appellata prospere Byrrhaena titubante vestigio domuitionem capesso.

Sed cum primam plateam invadimus, vento repentino lumen, quo nitebantur, exinguitur, ut vix improvidae noctis caligine liberati, digitis pedum detunsis ob lapides, hospitium defessi rediremus, dumque iam iunctim proximamus, ecce tres quidam vegetes et vastulis corporibus fores nostras ex summis viribus irruentes ac ne praesentia quidem nostra tantillum conterriti, sed magis cum aemulatione virium crebrius insultantes, ut nobis ac mihi potissimum non immerito latrones esse, et quidem saevissimi, viderentur. Statim denique gladium, quem veste mea contectum ad hos usus extuleram, sinu liberatum arripio, nee cunctatus medios latrones involo ac singulis, ut quemque colluctantenr[*]()offenderam, altissime demergo, quoad tandem ante, ipsa vestigia mea vastis et crebris perforati vulneribus spiritus efflaverint. Sic proeliatus, iam tumultu eo Fotide suscitata, patefactis aedibus anhelans et sudore perlutus irrepo, meque statim utpote pugna trium[*]()latronum in vicem Geryoneae caedis fatigatum, lecto simul et somno tradidi. [*](The certain emendation, independently made by Salmasius and Rohde, of the MSS' pugnarium. )

p.100

COMMODUM punieantibus phaleris Aurora roseum quatiens lacertum caelum inequitabat et me securae quieti revulsum nox diei reddidit. Aestus invadit animum vesperni recordatione facinoris; complicitis denique pedibus ac palmulis in alternas digitorum vicissitudines super genua connexis sic grabatum cossim insidens ubertim flebam, iam forum et iudicia, iam sententiam, ipsum denique carnificem imaginabundus. An mihi quisquam tam mitis tamque benivolus iudex obtinget, qui me trinae caedis cruore perlitum et tot civium sanguine delibutum innocentem pronuntiare poterit? Hanc illam mihi gloriosam peregrinationem fore Chaldaeus Diophanes obstinate praedicabat.

Haec identidem mecum replicans fortunas meas eiulabam: quati fores interdum et frequenti clamore ianuae nostrae perstrepi; nec mora, eum magna inruptione patefactis aedibus magistratibus eorumque ministris et turbae miscellaneae cuneta completa statimque lictores duo de iussu magistratuum immissa manu trahere me sane non renitentem occipiunt. Ac dum primum angiportum

p.102
insistimus, statim civitas omnis in publicum [*]()effusa mira densitate nos insequitur, et quamquam capite in terram, immo ad ipsos inferos iam deiecto maestus incederem, obliquato tamen aspectu rem admirationis maximae conspicio; nam inter tot milia populi circumstrepentis nemo prorsum, qui non risu dirumperetur, aderat. Tandem pererratis plateis omnibus et in modum eorum, quibus lustralibus piamentis minas portentorum hostiis circumforaneis expiant, circumductus angulatim forum eiusque tribunal astituor: iamque sublimo suggestu magistratibus residentibus, iam praecone publico silentium clamante, repente cuncti consona voce flagitant, propter coetus multitudinem, quae pressurae nimia densitate periclitaretur, iudicium tantum theatro redderetur. Nec mora, cum passim populus procurrens caveae consaeptum mira celeritate complevit: aditus etiam et tectum omne fartim stipaverant; plerique columnis implexi, alii statuis dependuli, nonnulli per fenestras et lacunaria semiconspicui, miro tamen omnes studio visendi pericula salutis neglegebant. Tunc me per proscaenium medium velut quandam victimam publica ministeria producunt et orchestrae mediae sistunt.