Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Diu denique gratiarum gerendarum sermone prolixo commoratus, tandem digredior, et recta patrium Larem revisurus meum post aliquam multum temporis, contendo; paucisque post diebus, deae potentis instinctu, raptim constrictis sarcinulis, nave conscensa Romam versus profectionem dirigo; tutusque prosperitate ventorum ferentium Augusti portum

p.586
celerrime ac dehinc carpento pervolavi, vesperanus quam dies insequebatur Iduum Decemblium sacrosanctam istam civitatem accedo. Nec ullum tam praecipuum mihi exinde studium fuit, quarti cotidie supplicare summo nummi reginae Isidis, quae, de templi situ sumpto nomine, Campensis summa cum veneratione propitiatur. Eram cultor denique assiduus, fani quidem advena, religionis autem indigena. Ecce transcurso signifero circulo sol magnus annum compleverat, et quietem meam rursus interpellat numinis benefici cura pervigilis et rursus teletae, I rursus sacrorum commonet. Mirabar quid rei temptaret, quid pronuntiaret futurum; quidni? Plenissime iamdudum videbar initiatus.

Ac dum religiosum scrupulum partim apud meum sensum disputo, partim sacratorum consiliis examino, novum mirumque plane comperior, deae quidem me tantum sacris imbutum at magni dei deumque summi parentis, invicti Osiris, necdum sacris illustratum. Quamquam enim connexa, immo vero inunita ratio numinis religionisque esset, tamen teletae discrimen interesse maximum: prohinc me quoque peti magno etiam deo famulum sentire deberem. Nec diu res in ambiguo stetit: nam proxuma nocte vidi quendam de sacratis, linteis iniectum, qui thyrsos et hederas et tacenda quaedam gerens ad ipsos meos Lares collocaret, et occupato sedili meo religionis amplae denuntiaret

p.588
epulas. Is ut agnitionem mihi scilicet certo aliquo sui signo subministraret, sinistri pedis talo paululum reflexo cunctabundo clementer incedebat vestigio. . Sublata est ergo post tam manifestam deum voluntatem ambiguitatis tota caligo, et illico deae matutinis perfectis salutationibus summo studio percontabar singulos, ecqui vestigium similis sit ut somnium. Nec fides afuit: nam de pastophoris unum conspexi statim praeter indicium pedis, cetero etiam statu itque habitu examussim nocturnae imagini congruentem,quem Asinium Marcellum vocitari cognovi postea, reformationis meae non alienum nomen.[*]()Nec moratus conveni protinus eum, sane nec ipsum futuri sermonis ignarum, quippe iamdudum consimili praecepto sacrorum ministrandorum commonefactum: nam sibi visus est quiete proxuma, dum magno deo coronas exaptat, et de eius ore, quo singulorum fata dictat, audisse, mitti sibi Madaurensem sed admodum pauperem, cui statim sua sacra deberet ministrare; nam et illi studiorum gloriam et ipsi grande compendium sua comparari providentia.

Ad istum modum desponsus sacris, sumptuum tenuitate contra votum meum retardabar: nam et viriculas patrimonii peregrinationis attriverant impensae, et erogationes urbicae pristinis illis provincialibus antistabant plurimum. Ergo duritia [*](Alienum nomen, the reading of the MSS, gives a sense opposite to that required The Aldine editor supplied the necessary non. )

p.590
paupertatis intercedente, quod ait vetus proverbium, inter sacrum et saxum positus cruciabar, nec setius tamen identidem numinis premebar instantia. Iamque saepicule non sine magna turbatione stimulatus, postremo iussus, veste ipsa mea quamvis parvula distracta, sufficientem corrasi summulam Et id ipsum praeceptum fuerat specialiter: An tu inquit Si quam rem voluptati struendae moliris, laciniis tuis nequaquam parceres, nunc tantas caerimonias aditurus impaenitendae te pauperiei cunctaris committere? Ergo igitur cunctis affatim praeparatis, decem rursus diebus inanimis contentus cibis, insuper etiam deraso capite, principalis dei nocturnis orgiis illustratus, plena iam fiducia germanae religionis obsequium divinum frequentabam. Quae res summum peregrinationi meae tribuebat solacium, nec minus etiam victum uberiorem subministrabat: quidni? Spiritu faventis eventus quaesticulo forensi nutrito per patrocinia sermonis Romani.

Et ecce post pauculum tempus inopinatis et usquequaque mirificis imperiis deum rursus interpellor, et cogor tertiam quoque teletam susceptare. Nec levi cura sollicitus sed oppido suspensus animi mecum

p.592
ipse cogitationes exercitius agitabam, quorsus nova haec et inaudita se caelestium porrigeret intentio, quid subsecivum quamvis iteratae iam traditioni remansisset: nimirum perperam vel minus plene consuluerunt in me sacerdos uterque 1: et Hercule iam de fide quoque eorum opinari coeptabam sequius. Quo me cogitationis aestu fluctuantem ad instar insaniae percitum sic instruxit nocturna divinatione demens imago: Nihil est inquit Quod numerosa serie religionis, quasi quicquam sit prius omissum, terreare. Quin assidua ista numinum dignatione laetum capesse gaudium, et potius exulta ter futurus quod alii vel semel vix conceditur, teque de isto numero merito praesume semper beatum. Ceterum futura tibi sacrorum traditio pernecessaria est, si tecum nunc saltem reputaveris exuvias deae, quas in provincia sumpsisti, in eodem fano depositas perseverat, nec te Romae diebus sollemnibus vel supplicare iis vel, cum praeceptum fuerit, felici illo amictu illustrari posse. Quod felix itaque ac faustum salutareque tibi sit, animo gaudiali rursum sacris initiare diis magnis auctoribus.

Hactenus divini somnii suada maiestas, quod usus foret, pronuntiavit. Nec deinceps postposito vel in supinam procrastinationem reiecto negotio, statim sacerdoti meo relatis quae videram, inanimae [*](The words nimirum uterque are Lucius' actual thoughts, and therefore in Oratio Recta. )

p.594
protinus castimoniae iugum subeo et lege perpetua praescripta illis decem diebus spontali sobrietate multiplicatis, instructum teletae comparo largitus, ex studio pietatis magis quam mensura rerum collatis. Nec Hercule laborum me sumptuumque quicquam tamen paenituit; quidni? Liberali deum providentia iam stipendiis forensibus bellule fotum. Denique post dies admodum pauculos deus deum magnorum potior, et maiorum summus, et summorum maximus, et maximorum regnator Osiris, non alienam quampiam personam reformatus, sed coram suo illo venerando me dignatus affamine per quietem praecipere visus est, quam nunc incunctanter gloriosa in foro redderem patrocinia, nec extimescerem malevolorum disseminationes, quas studiorum meorum laboriosa doctrina ibi differebat. Ac ne sacris suis gregi cetero permixtus deservirem, in collegium me pastophorum suorum, immo inter ipsos decurionum quinquennalem allegit: rursus denique quam raso [*]()capillo collegii vetustissimi et sub illis Syllae temporibus conditi munia, non obumbrato vel obtecto calvitio sed quoquoversus obvio, gaudens obibam. [*](Raro in the MSS. Oudendorp supplied the necessary emendation, raso.)