Metamorphoses

Apuleius

Apuleius, creator; Gaselee, S. (Stephen), 1882-1943, editor

Nec mora, cum dei dignati pedibus humanis incedere prodeunt: hic horrendus ille superum commeator et inferum, nunc atra nunc aurea facie sublimis, attollens canis cervices arduas Anubis, laeva caduceum gerens, dextera palmam virentem quatiens; huius vestigium continuum sequebatur bos in erectum levata statum, bos, omniparentis deae [*](The MSS have altaria, id est auxilia. I accept Kaibel's suggestion of auxillas, " sacrificial pots " (a word found in the grammarian Festus and in the glossaries). The MS reading arose from the incorporation of an explanatory gloss. )

p.558
fecundum simulacrum, quod residens numeris suis proferebat unus e ministerio beato gressu gestuosus. Ferebatur ab alio cista secretorum capax penitus celans operta magnificae religionis. Gerebat alius felici suo gremio summi numinis venerandam effigiem, non pecoris, non avis, non ferae, ac ne hominis quidem ipsius consimilem, sed sollerti repertu etiam ipsa novitate reverendam altioris utcumque et magno silentio tegendae religionis argumentum ineffabile, sed ad istum plane modum fulgente auro figuratam: urnula faberrime cavata, fundo quam rotundo, miris extrinsecus simulacris Aegyptiorum effigiata; eius orificium non altiuscule levatum in canalem porrectum longo rivulo prominebat; ex alia vero parte multum recedens spatiosa dilatione adhaerebat ansa, quam contorto nodulo supersedebat aspis squameae cervicis striato tumore sublimis.

Et ecce praesentissimi numinis promissa nobis accedunt beneficia, et fata salutemque ipsam meam gerens sacerdos appropinquat, ad ipsum praescriptum divinae promissionis ornatum dextera proferens sistrum deae, mihi coronam et Hercule coronam consequenter, quod tot ac tantis exanclatis laboribus,tot emensis periculis deae maximae providentia alluctantem mihi saevissime Fortunam superarem. Nec tamen gaudio subitario commotus inclementi me cursu proripui, verens scilicet ne repentino quadripedis impetu religionis quietus turbaretur ordo, sed placido ac prorsus humano gradu cunctabundus, paulatim

p.560
obliquato corpore, sane divinitus decedente populo, sensim irrepo.

At sacerdos ut reapse cognoscere potui, nocturni commonefactus oraculi miratusque congruentiam mandati muneris, confestim restitit, et ultro porrecta dextera ob os ipsum meum coronam exhibuit. Tunc ego trepidans, assiduo pulsu micanti corde, coronam, quae rosis amoenis intexta fulgurabat, avido ore susceptam cupidus promissi devoravi. Nec me fefellit caeleste promissum: protinus mihi delabitur deformis et ferina facies. Ac primo quidem squalens pilus defluit, ac dehinc cutis crassa tenuatur, venter obesus residet, pedum plantae per ungulas in digitos exeunt, manus non iam pedes sunt sed in erecta porriguntur officia, cervix procera cohibetur, os et caput rotundatur, aures enormes repetunt pristinam parvitatem, dentes saxei redeunt ad humanam minutiem, et, quae me potissimum cruciabat ante, cauda nusquam. Populi mirantur, religiosi venerantur tam evidentem maximi numinis potentiam et consimilem nocturnis imaginibus magnificentiam et facilitatem reformationis, claraque et consona voce, caelo manus attendentes, testantur tam illustre deae beneficium.

At ego stupore nimio defixus tacitus haerebam, mimo meo tam repentinum tamque magnum non capiente gaudium, quid potissimum praefarer primarium, unde novae vocis exordium caperem, quo sermone nunc renata lingua felicius auspicarer, quibus quantisque verbis tantae deae gratias agerem. Sed sacerdos, utcumque divino monitu cogniti ab

p.562
origine cunctis cladibus meis, quamquam et ipse i insigni permotus miraculo, nutu significato prius praecipit tegendo mihi linteam dari laciniam: nam me cum primum nefasto tegmine despoliaverat asinus, compressis in artum femiuibus et superstrictis accurate manibus, quantum nudo licebat, velamento me naturali probe muniveram. Tunc e cohorte religionis unus impigre superiorem exutus tunicam supertexit me celerrime: quo facto, sacerdos vultu geniali et Hercule perhumano in aspectum meum attonitus sic effatur:

Multis et variis exanclatis laboribus magnisque Fortunae tempestatibus et maximis actus procellis ad portum quietis et aram misericordiae tandem. Luci, venisti: nec tibi natales ac ne dignitas quidem, vel ipsa qua flores usquam doctrina profuit, sed lubrico virentis aetatulae ad serviles delapsus voluptates, curiositatis improsperae sinistrum praemium reportasti. Sed utcumque Fortunae caecitas, dum te pessimis periculis discruciat, ad religiosam istam beatitudinem improvida produxit malitia. Eat nunc et summo furore saeviat, et crudelitati suae materiem quaerat aliam: nam in eos quorum sibi vitas in servitium deae nostrae maiestas vindicavit, non habet locum casus infestus. Quid latrones, quid ferae, quid servitium, quid asperrimorum itinerum ambages reciprocae, quid metus mortis cotidianae nefariae Fortunae profuit? In tutelam iam receptus es Fortunae, sed videntis, quae suae lucis splendore ceteros etiam deos illuminat. Sume iam vultum laetiorem candido isto habitu tuo congruentem,

p.564
comitare pompam deae sospitatricis inovanti gradu, Videant irreligiosi, videant et errorem suum recognoscant: En ecce pristinis aerumnis absolutus Isidis magnae providentia gaudens Lucius de sua Fortuna triumphat. Quo tamen tutior sis atque munitior, da nomen sanctae huic militiae, cuius non olim sacramento etiam rogabaris, teque iam nunc obsequio religionis nostrae dedica et ministerii iugum subi voluntarium: nam cum coeperis deae servire, tunc magis senties fructum tuae libertatis.

Ad istum modum vaticinatus sacerdos egregius fatigatos anhelitus trahens conticuit. Exin permixtus agmini religioso procedens comitabar sacrarium totae civitati notus ac conspicuus, digitis hominum nutibusque notabilis. Omnes in me populi fabulabantur: Hunc omnipotentis hodie deae numen augustum reformavit ad homines: felix Hercule et ter beatus qui vitae scilicet praecedentis innocentia fideque meruerit tam praeclarum de caelo patrocinium, ut renatus quodam modo statim sacrorum obsequio desponderetur. Inter haec et festorum votorum tumultum paulatim progressi iam ripam maris proximamus atque ad ipsum illum locum, quo pridie meus stabulaverat asinus, pervenimus. Ibidem simulacris rite dispositis navem faberrime factam, picturis miris Aegyptiorum circumsecus variegatam, summus sacerdos taeda lucida et ovo et sulphure sollemnissimas preces de casto praefatus ore, quam purissime purificatam deae nuncupavit

p.566
dedicavitque. Huius felicis alvei nitens carbasus litteras voti intextas progerebat: eae litterae votum instaurabant de novi commeatus prospera navigatione. Iam malus insurgit, pinus rotunda splendore sublimis, insigni carchesio conspicua, et puppis intorta chenisco, bracteis aureis vestita fulgebat, omnisque prorsus carina citro limpido perpolita florebat. Tunc cuncti populi, tam religiosi quam profani, vannos onustas aromatis et huiuscemodi suppliciis certatim congerunt et insuper fluctus libant intritum lacte confectum, donec muneribus largis et devotionibus faustis completa navis, absoluta strophiis ancoralibus, peculiari serenoque flatu pelago redderetur: quae postquam cursu? spatio prospectum sui nobis incertat, sacrorum geruli, sumptis rursum quae quisque detulerant, alacres ad fanum reditum capessunt simili structu pompae decori.

At cum ad ipsum iam templum pervenimus, sacerdos maximus, quique divinas effigies progerebant, et qui venerandis penetralibus pridem fuerant initiati, intra cubiculum deae recepti disponunt rite simulacra spirantia. Tunc ex his unus, quem cuncti grammatea dicebant, pro foribus assistens coetu pastophorum (quod sacrosancti collegii nomen est) velut in contionem vocato, indidem de sublimi

p.568
suggestu de libro, de litteris fausta vota praefatus principi magno senatuique et equiti totoque Romano populo, nauticis navibusque, quae sub imperio mundi nostratis reguntur, renuntiat sermone rituque Graeciensi ita: ploiafe/sia; quam vocem feliciter cunctis evenire signavit populi clamor insecutus. Exin gaudio delibuti populares thallos, verbenas, corollas ferentes, exosculatis vestigiis deae quae gradibus haerebat argento formata, ad suos discedunt Lares. Nec tamen me sinebat animus ungue latius indidem digredi, sed intentus in deae specimen pristinos casus meos recordabar.

Nec tamen fama volueris pigra pinnarum tarditate cessaverat, sed protinus in patria deae providentis adorabile beneficium meamque ipsius fortunam memorabilem narraverat passim. Confestim denique familiares ac vernulae, quique mihi proxumo nexu sanguinis cohaerebant, luctu deposito quem de meae mortis falso nuntio susceperant, repentino laetati gaudio varie quisque munerabundi ad meum festinant illico diurnum reducemque ab inferis conspectum. Quorum desperata ipse etiam facie recreatus oblationes honestas aequi bonique facio, [*](This Greek word or words had become much corrupted in the MSS: ploiafe/sia is Mommsen's emendation. The )

p.570
quippe cum mihi familiares quod ad cultum sumptumque largiter succederet deferre prospicue curassent.

Affatis itaque ex officio singulis, narratisque meis probe et pristinis aerumnis et praesentibus gaudiis, me rursum ad deae gratissimum mihi refero conspectum, aedibusque conductis intra consaeptum templi Larem temporarium mihi constituo, deae ministeriis adhuc privatis appositus contuberniisque sacerdotum individuus et numinis magni cultor inseparabilis. Nec fuit nox una vel quies aliqua visu deae monituque ieiuna, sed crebris imperiis sacris suis me iamdudum destinatum nunc saltem censebat initiari. At ego,quamquam cupienti voluntate praeditus,tamen religiosa formidine retardabar, quod enim sedulo percontaveram difficile religionis obsequium et castimoniorum abstinentiam satis arduam cautoque circumspectu vitam, quae multis casibus subiacet, esse muniendam. Haec identidem mecum reputans nescioquo modo, quamquam festinans, differebam.

Nocte quadam plenum gremium suum visus est mihi summus sacerdos offerre, ac requirenti, quid utique istud, respondisse partes illas de Thessalia mihi missas, servum etiam meum indidem supervenisse nomine Candidum. Hanc experrectus imaginem diu diuque apud cogitationes meas revolvebam quid rei portenderet, praesertim cum nullum unquam habuisse me servum isto nomine nuncupatum certus essem; utut tamen sese praesagium somni

p.572
porrigeret, lucrum certum modis omnibus significari partium oblatione credebam. Sic anxius et in proventum prosperiorem attonitus templi matutinas apertiones opperiebar: ac dum, velis candentibus reductis in diversum, deae venerabilem conspectum apprecamur, et per dispositas aras circumiens sacerdos, rem divinam procurans supplicamentis sollemnibus, de penetrali fontem petitum spondeo libat, rebus iam rite consummatis inchoatae lucis salutationibus religiosi primam nuntiantes horam perstrepunt. Et ecce superveniunt Hypata [*]()quos ibi reliquerant famulos, cum me Fotis malis incapistrasset erroribus, cognitis scilicet fabulis meis, necnon et equum quoque illum meum reducentes, quem diverse distractum notae dorsualis agnitione recuperaverant. Quare sollertiam somni tum mirabar vel maxime, quod praeter congruentiam lucrosae pollicitationis argumento servi Candidi equum mihi reddidisset colore candidum.