Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Ergo igitur impatientia furoris altius agitata diutinum rupit silentium et ad se vocari praecipit filium: quod nomen in eo, si posset, ne ruboris admoneretur, libente eraderet. Nec adulescens aegrae parentis moratus imperium, senili tristitie striatam gerens frontem cubiculum petit, uxori patris matrique fratris utcumque debitum sistens obsequium. Sed illa cruciabili silentio diutissime fatigata, et ut in quodam vado dubitationis haerens, omne verbum quod praesenti sermoni putabat aptissimum rursum improbans mi tante etiam nunc pudore, unde potissimum caperet exordium decunctatur. At iuvenis nihil etiam tunc sequius suspicatus, summisso vultu rogat ultro praesentes causas aegritudinis. Tunc illa nancta solii tudinis damnosam occasionem, prorumpit in audaciam, et ubertim allacrimans laciniaque contegens faciem voce trepida sic eum breviter affatur: Causa omnis et origo praesentis doloris et etiam medela ipsa et salus unica mihi tute ipse es: isti enim tui oculi per meos oculos ad intima delapsi praecordia meis medullis acerrimum commovent incendium. Ergo miserere tua causa pereuntis nec te religio patris omnino deterreat, cui morituram prorsus servabis uxorem: illius enim recognoscens imaginem in tua; facie merito te diligo. Habes solitudinis plenam

p.478
fiduciam, habes capax necessarii facinoris otium: nam quod nemo novit, paene non fit.

Repentino malo perturbatus adulescens quamquam tale facinus protinus exhorruisset, non tamen negationis intempestiva severitate putavit exasperandum, sed cautae promissionis dilatione leniendum. Ergo prolixe pollicetur, et bonum caperet animum refectionique se ac saluti redderet impendio suadet, donec patris aliqua profectione liberum voluptati concederetur spatium, statimque se refert a noxio conspectu novercae, et tam magnam domus cladem ratus indigere consilio pleniore ad quendam compertae gravitatis educatorem senem protinus refert: nec quicquam diutina deliberatione tam salubre visum quam fuga celeri procellam fortunae saevientis evadere. Sed impatiens vel exiguae dilationis mulier ficta qualibet causa confestim marito miris persuadet artibus ad longissime dissitas festinare villulas. Quo facto maturatae spei vesania praeceps promissae libidinis flagitat vadimonium: sed iuvenis modo istud modo aliud causae faciens execrabilem frustratur eius conspectum, quoad illa nuntiorum varietate pollicitationem sibi denegatam manifesto perspiciens, mobilitate lubrica nefarium amorem ad longe deterius transtulisset odium, et assumpto statim nequissimo

p.480
et ad omne facinus emancipato quodam dotali servulo perfidiae suae consilia communicat: nec quicquam melius videtur quam vita miserum privare iuvenem. Ergo missus continuo furcifer venenum praesentarium comparat, idque vino diligenter dilutum insontis privigni praeparat exitio.