Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Haec ego ut accepi, sudore frigido miser perfluo tremore viscera quatior, ut grabatulus etiam succussu meo[*]()inquietus super dorsum meum palpitando saltaret. At bona Panthia Quin igitur inquit Soror, hunc primum bacchatim discerpimus vel membris eius destinatis virilia desecamus? Ad haec Meroe (sic enim reapse nomen eius tunc fabulis Socratis convenire sentiebam) Immo ait Supersit hic saltem, qui miselli huius corpus parva contumulet humo, et capite Socratis in alterum dimoto latus [*](The MSS appear to have succussus sum eo. The correction is due to Helm. )

p.24
per iugulum sinistrum capulo tenus gladium totum et demergit, et sanguinis eruptionem utriculo admoto excipit diligenter, ut nulla stilla compareret usquam: haec ego meis oculis aspexi. Nam etiam, ne quid demutaret, credo, a victimae religione, immissa dextera per vulnus illud ad viscera penitus, cor miseri contubernalis mei Meroe bona scrutata protulit, cum ille impetu teli praesecata gula vocem, immo stridorem incertum per vulnus effundere: et spiritum rebulliret. Quod vulnus qua maximi; patebat spongia offulciens Panthia heus tu inquit Spongia, cave in mari nata per fluvium transeas. His editis abeunt: remoto grabatulo varicus super faciem meam residentes vesicam exonerant, quoad me urinae spurcissimae madore perluerent.

Commodum limen evaserant, et fores ad pristinum statum integrae resurgunt; cardines ad foramina resident, postes ad repagula redeunt, ad claustra pessuli recurrunt. At ego ut eram etiam nunc humi proiectus, inanimis, nudus et frigidus et lotio perlitus, quasi recens utero matris editus, immo vero semimortuus, verum etiam ipse mihi supervivens et postumus, vel certe destinatae iam cruci candidatus, Quid inquam De me fiet, ubi iste iugulatus mane paruerit? Cui videbor verisimilia dicere proferens vera? Proclamares saltem suppetiatum, si resistere vir tantus mulieri nequibas: sub oculis tuis

p.26
homo iugulatum et siles? Cur autem te simile latrocinium non peremit? Cur saeva crudelitas vel propter indicium sceleris arbitro pepercit? Ergo quoniam evasisti mortem, nunc illo redi.

Haec identidem mecum replicabam, et nox ibat in diem: optimum itaque factu visum est anteluculo furtim evadere et viam licet trepido vestigio capessere. Sumo sarcinulam meam, subdita clavi pessulos reduco: at illae probae et fideles ianuae, quae sua sponte reseratae nocte fuerant, vix tandem et aegerrime tunc clavis suae crebra immissione patefiunt.

Et heus tu, ubi es? inquam: Valvas stabuli absolve, antelucio volo ire. Ianitor pone stabuli ostium humi cubitans, etiam nunc semisomnus Quid? Tu inquit Ignoras latronibus infestari vias, qui hoc noctis iter incipis? Nam etsi tu, alicuius facinoris tibi conscius scilicet, mori cupis, nos cucurbitae caput non habemus ut pro te moriamur. Non longe inquam Lux abest: et praeterea quid viatori de summa pauperie latrones auferre possunt? An ignoras, inepte, nudum nec a decem palaestritis despoliari posse? Ad haec ille marcidus et semisopitus in alterum latus evolutus Unde autem inquit Scio an convectore illo tuo, cum quo sero devorteras, iugulato fugae mandes praesidium?

Illud horae memini me terra dehiscente ima Tartara inque his canem Cerberum prorsus esurientem mei prospexisse: ac recordabar profecto bonam Meroen non misericordia iugulo meo pepercisse sed

p.28
saevitia cruci me reservasse.

In cubiculum itaque reversus de genere tumultuario mortis mecum deliberabam. Sed cum nullum aliud telum mortiferum Fortuna quam solum mihi grabatulum subministraret, Iam iam grabatule inquam Animo meo carissime, qui mecum tot aerumnas exanclasti, conscius et arbiter quae nocte gesta sunt, quem solum in meo reatu testem innocentiae citare possum, tu mihi ad inferos festinanti subministra telum salutare; et cum dicto restim, qua erat intextus, aggredior expedire ac tigillo, quod fenestrae subditum altrinsecus prominebat, iniecta atque obdita parte funiculi et altera firmiter in nodum coacta, ascenso grabatulo ad exitium sublimatus et immisso [*]()capite laqueum induo. Sed dum pede altera fulcimentum quo sustinebar repello, ut ponderis deductu restis ad ingluviem astricta spiritus officia discluderet, repente putris alioquin et vetus funis dirumpitur, atque ego de alto reddens Socratem—nam iuxta me iacebat— superruo cumque eo in terram devolvor.

Et ecce in ipso momento ianitor introrumpit exerte clamitans Ubi es tu, qui alta nocte immodice festinabas, et nunc stertis involutus? Ad haec nescio an casu nostro an illius absono clamore experrectus Socrates exsurgit prior, et Nec inquit Immerito stabularios hos omnes hospites detestantur. Nam iste curiosus dum importune irrumpit—credo studio rapiendi aliquid—clamore vasto marcidum alioquin me altissimo somno excussit. [*](Oudendorp's correction for the MSS' misso. )

p.30

Emergo laetus atque alacer insperato gaudio perfusus, et Ecce, ianitor fidelissime, comes et pater meus et frater meus, quem nocte ebrius occisum a me calumniabaris, et cum dicto Socraten deosculabar amplexus: at ille odore alioquin spurcissimi humoris percussus, quo me Lamiae illae infecerant, vehementer aspernatur: Apage te inquit Fetorem extremae latrinae, et causas coepit huius odoris comiter inquirere. At ego miser afficto ex tempore absurdo ioco in alium sermonem intentionem eius denuo derivo et iniecta dextra Quin imus inquam Et itineris matutini gratiam capimus. Sumo sarcinulam et pretio mansionis stabulario persoluto capessi mus viam.

Aliquantum processeramus et iam iubaris exortu cuncta collustrantur, et ego curiose sedulo arbitrabar iugulum comitis,qua parte gladium delapsum videram, et mecum Vesane, aio Qui poculis et vino sepultus extrema somniasti. Ecce Socrates integer, sanus, incolumis. Ubi vulnus? Spongia ubi? Ubi postremum cicatrix tam alta, tam recens? et ad illum Ne inquam Immerito medici fidi cibo et crapula distentos saeva ei gravia somniare autumant: mihi denique quod poculis vesperi minus temperavi, nox acerba diras et truces imagines obtulit, ut adhuc me credam cruore humano aspersum atque impiatum.

p.32
Ad haec ille subridens At tu inquit Non sanguine I sed lotio perfusus es, verum tamen et ipse per somnium iugulari visus sum mihi. Nam et iugulum istum dolui et cor ipsum mihi avelli putavi et nunc etiam spiritu deficior et genua quatior et gradu titubo et I aliquid cibatus refovendo spiritu desidero. En inquam Paratum tibi adest ientaculum, et cum dicto manticam meam numero exuo, caseum cum pane propere ei porrigo, et Iuxta platanum istam residamus aio.