Apologia
Apuleius
Apuleius. Apulei Opera Quae Supersunt, Vol. II, Fasc. I. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1912.
sed finge haec aliter esse ac me ideo pauperem, quia mihi fortuna diuitias inuidit easque, ut ferme euenit, aut tutor imminuit aut inimicus eripuit aut pater non reliquit: hocine homini opprobrari, pauperiem, quod nulli ex animalibus uitio datur, non aquilae, non tauro, non leoni? equus si
Proinde gratum habui, cum ad contumeliam diceretis rem familiarem mihi peram et baculum fuisse. quod utinam tantus animi forem, ut praeter eam supellectilem nihil quicquam requirerem, sed eundem ornatum digne gestarem, quem soCrates ultro diuitiis abiectis appetiuit. soCrates, inquam, si quid credis, Aemiliane, uir domi inter Thebanos proceres diues et nobilis amore huius habitus, quem mihi obiectas, rem familiarem largam et uberem populo donauit, multis seruis a sese remotis solitatem delegit, arbores plurimas et frugiferas prae uno baculo
κρήτη[*](πήρη)τις πόλις ἐστὶ μέσῳ ἐνὶ οἴνοπι τύφῳπόντῳ,iam cetera tam mirifica, quae si tu legisses, magis mihi peram quam nuptias Pudentillae inuidisses. peram et baculum tu philosophis, exprobrares igitur et equitibus faleras et peditibus clipeos et signiferis uexilla ac denique triumphantibus quadrigas albas et togam palmatam? non sunt quidem ista Platonicae sectae gestamina, sed Cynicae familiae insignia. uerum tamen hoc Diogeni et Antistheni pera et baculum, quod regibus diadema, quod imperatoribus paludamentum, quod pontificibus galerum, quod lituus auguribus. Diogenes quidem Cynicus cum Alexandro magno de ueritate regni certabundus baculo uice sceptri gloriabatur. ipse denique Hercules inuictus— quoniam haec tibi ut quaedam mendicabula animis sordent—, ipse inquam Hercules lustrator orbis, purgator ferarum, gentium domitor, is tamen deus, cum terras peragraret, paulo prius quam in caelum ob uirtutes asscitus est, neque una pelli uestitior fuit neque uno baculo comitatior.
Quod si haec exempla nihili putas ac me non ad causam agundam, uerum ad censum disserundum uocasti, ne quid tu rerum mearum nescias, si tamen nescis, profiteor mihi ac fratri meo relictum a patre ⟨HS XX⟩ paulo secus, idque a me longa peregrinatione et diutinis studiis et crebris liberalitatibus modice imminutum. nam et amicorum plerisque opem tuli et magistris plurimis gratiam retuli, quorundam etiam filias dote auxi; neque enim dubitassem equidem uel uniuersum patrimonium impendere, ut acquirerem mihi quod maius est contemptu patrimonii. tu uero, Aemiliane, et id genus homines uti tu es inculti et agrestes, tanti re uera estis quantum habetis, ut arbor infecunda et infelix, quae nullum fructum ex sese gignit, tanti est in pretio, quanti lignum eius in trunco. at tamen parce postea, Aemiliane, paupertatem cuipiam obiectare, qui nuper usque agellum Zarathensem, quem tibi unicum pater tuus reliquerat, solus uno asello ad tempestiuum imbrem triduo exarabas. neque enim diu est, cum te crebrae mortes propinquorum immeritis hereditatibus fulserunt, unde tibi potius quam ob istam teterrimam faciem Charon nomen est.
De patria mea uero, quod eam sitam Numidiae et Gaetuliae in ipso confinio meis scriptis ostendistis, quibus memet professus sum, cum Lolliano Auito c. u. praesente publice dissererem, Seminumidam et Semigaetulum, non uideo quid mihi sit in ea re pudendum, haud minus
Nonne uos puditum est haec crimina tali uiro audiente tam adseuerate obiectare, friuola et inter se repugnantia simul promere et utraque tamen reprehendere? at non contraria accusastis? peram et baculum ob auctoritatem, carmina et speculum ob hilaritatem, unum seruum ut deparci, tris libertos ut profusi, praeterea eloquentiam Graecam, patriam barbaram? quin igitur tandem expergiscimini ac uos cogitatis apud Claudium Maximum dicere, apud uirum seuerum et totius prouinciae negotiis occupatum? quin, inquam, uana haec conuicia aufertis? quin ostenditis quod insimulauistis, scelera immania et inconcessa maleficia et artis nefandas? cur uestra oratio rebus flaccet, strepitu uiget?
Aggredior enim iam ad ipsum crimen magiae, quod ingenti tumultu ad inuidiam mei accensum frustrata expectatione omnium per nescio quas anilis fabulas defraglauit. ecquandone uidisti, Maxime, flammam stipula exortam claro crepitu, largo fulgore, cito incremento, sed enim materia leui, caduco incendio, nullis reliquiis? em tibi illa accusatio iurgiis inita, uerbis aucta, argumentis defecta, nullis post sententiam tuam reliquiis calumniae permansura. quae quidem omnis Aemiliano fuit in isto uno destinata, me magum esse, et ideo mihi libet quaerere ab eruditissimis eius aduocatis, quid sit magus.
Nam si, quod ego apud plurimos lego, Persarum lingua
auditisne magiam, qui eam temere accusatis, artem esse dis immortalibus acceptam, colendi eos ac uenerandi pergnaram, piam scilicet et diuini scientem, iam inde a Zoroastre et Oromaze auctoribus suis nobilem, caelitum antistitam, quippe qui inter prima regalia docetur nec ulli temere inter Persas concessum est magum esse, haud magis quam regnare. idem Plato in alia sermocinatione de Zalmoxi quodam Thraci generis, sed eiusdem artis uiro ita scriptum
uerum haec ferme communi quodam errore imperitorum philosophis obiectantur, ut partim eorum qui corporum causas meras et simplicis rimantur irreligiosos putent eoque aiant deos abnuere, ut Anaxagoram et Leucippum et Democritum et Epicurum ceterosque rerum naturae patronos, partim autem, qui prouidentiam mundi curiosius uestigant et impensius deos celebrant, eos uero uulgo magos nominent, quasi facere etiam sciant quae sciant fieri, ut olim fuere Epimenides et Orpheus et Pythagoras et Ostanes, ac dein similiter suspectata Empedocli catharmoe, Socrati daemonion, Platonis τὸ ἀγαθόν. gratulor igitur mihi, cum et ego tot ac tantis uiris adnumeror.
Ceterum ea quae ab illis ad ostendendum crimen obiecta sunt uana et inepta simpliciter uereor, ne ideo tantum crimina putes, quod obiecta sunt. cur inquit piscium quaedam genera quaesisti? quasi id cognitionis gratia philosopho facere non liceat, quod luxurioso gulae causa liceret. cur mulier libera tibi nupsit post annos XIII uiduitatis? quasi non magis mirandum sit quod tot annis non nubserit. cur prius, quam tibi nuberet, scripsit nescio quid in epistula quod sibi uidebatur? quasi quisquam debeat causas alienae sententiae reddere. at enim maior natu non est iuuenem aspernata. igitur hoc ipsum argumentum est nihil opus magia fuisse, ut nubere uellet mulier uiro, uidua caelibi, maior iuniori. iam et illa similia: habet quiddam Apuleius domi quod sancte colit: quasi non id potius crimen sit, quod colas non habere. cecidit praesente Apuleio puer. quid enim, si iuuenis, quid, si etiam senex adsistente me corruisset uel morbo corporis impeditus uel lubrico soli prolapsus? hiscine argumentis magian probatis, casu pueruli et matrimonio mulieris et obsonio piscium?
Possem equidem bono periculo uel his dictis contentus perorare: quoniam mihi pro accusationis longitudine largiter aquae superest, cedo, si uidetur, singula consideremus. atque ego omnia obiecta, seu uera seu falsa sunt, non negabo, sed perinde atque si facta sint fatebor, ut omnis ista multitudo, quae plurima undique ad audiendum conuenit,
Nunc, ut institui, proficiscar ad omnia Aemiliani huiusce deliramenta orsus ab eo, quod ad suspicionem magiae quasi ualidissimum in principio dici animaduertisti, nonnulla me piscium genera per quosdam piscatores pretio quaesisse. utrum igitur horum ad suspectandam magian
'Pisces' inquit quaeris. nolo negare. sed, oro te, qui pisces quaerit, magus est? equidem non magis arbitror quam si lepores quaererem uel apros uel altilia. an soli pisces habent aliquit occultum aliis, sed magis cognitum? hoc si scis quid sit, magus es profecto; sin nescis, confitearis necesse est id te accusare quod nescis. tam rudis uos esse omnium litterarum, omnium denique uulgi fabularum,
falcibus et messae ad lunam quaeruntur aenis pubentes herbae nigri cum lacte ueneni. quaeritur et nascentis equi de fronte reuulsus et matri praereptus amor.at tu piscium insimulator longe diuersa instrumenta magis attribuis, non frontibus teneris detergenda, sed dorsis squalentibus excidenda, nec fundo reuellenda, sed profundo extrahenda, nec falcibus metenda, sed hamis inuncanda. postremo in maleficio ille uenenum nominat, tu pulmentum, ille herbas et surculos, tu squamas et ossa, ille pratum decerpit, tu fluctum scrutaris. memorassem tibi etiam Theocriti paria et alia Homeri et Orphei plurima, et ex comoediis et tragoediis Graecis et ex historiis multa repetissem, ni te dudum animaduertissem Graecam Pudentillae
philtra omnia undique eruunt: antipathes illud quaeritur, trochiscili, ungues, taeniae, radiculae, herbae, surculi, saurae inlices bicodulae, hinnientium dulcedines.
haec et alia quaesisse me potius quam pisces longe uerisimilius confinxisses (his etenim fortasse per famam peruulgatam fides fuisset), si tibi ulla eruditio adfuisset; enimuero piscis ad quam rem facit captus nisi ad epulas coctus? ceterum ad magian nihil quicquam uidetur mihi adiutare. dicam unde id coniectem. Pythagoram plerique Zoroastri sectatorem similiterque magiae peritum arbitrati tamen memoriae prodiderunt, cum animaduertisset proxime Metapontum in litore Italiae suae, quam subsiciuam Graeciam fecerat, a quibusdam piscatoribus euerriculum trahi, fortunam iactus eius emisse et pretio dato iussisse ilico piscis eos, qui capti tenebantur, solui retibus et reddi
th=| plei=sta fe/rei zei/dwros a)/roura fa/rmaka, polla\ me\n e)sqla\ memigme/na, polla\ de\ lugra/,cum tamen numquam apud eum marino aliquo et piscolento medicauit nec Protheus faciem nec Vlixes scrobem nec Aeolus follem nec Helena creterram nec Circe poculum nec Venus cingulum. at uos soli reperti estis ex omni memoria, qui uim herbarum et radicum et surculorum et lapillorum quasi quadam colluuione naturae de summis montibus in mare transferatis et penitus piscium uentribus insuatis. igitur ut solebat ad magorum cerimonias aduocari Mercurius carminum uector et illex animi Venus et Luna noctium conscia et manium potens Triuia, uobis auctoribus posthac Neptunus cum Salacia et Portuno
Dixi, cur non arbitrer quicquam negotii esse magis et piscibus. nunc, si uidetur, credamus Aemiliano solere pisces etiam ad magicas potestates adiutare. num ergo propterea quicumque quaerit et ipse magus est? eo quidem pacto et qui myoparonem quaesierit pirata erit et qui uectem perfossor et qui gladium sicarius. nihil in rebus omnibus tam innoxium dices, quin id possit aliquid aliqua obesse, nec tam laetum, quin possit ad tristitudinem intellegi. nec tamen omnia idcirco ad nequiorem suspicionem trahuntur, ut si tus et casiam et myrram ceterosque id genus odores funeri tantum emptos arbitreris, cum et medicamento parentur et sacrificio. ceterum eodem piscium argumento etiam Menelai socios putabis magos fuisse, quos ait poeta praecipuus flexis hamulis apud Pharum insulam famem propulsasse; etiam mergos et delfinos et scillam tu eodem referes, etiam gulones omnes, qui inpendio a piscatoribus mercantur, etiam ipsos piscatores, qui omnium generum piscis arte adquirunt. cur ergo tu quaeris? nolo equidem nec necessarium habeo tibi dicere, sed per te, si potes, ad hoc quaesisse me argue; ut si elleborum uel cicutam uel sucum papaueris emissem, item alia eiusdem modi quorum moderatus usus salutaris, sed commixtio uel quantitas noxia est, quis aequo animo pateretur, si me per haec ueneficii arcesseres, quod ex illis potest homo occidi?
Videamus tamen, quae fuerint piscium genera tam necessaria ad habendum tamque rara ad repperiendum, ut merito statuto praemio quaererentur. tria omnino nominauerunt, unum falsi, duo mentiti; falsi, quod leporem marinum fuisse dixerunt qui alius omnino piscis fuit, quem mihi Themiscon seruus noster medicinae non ignarus, ut ex ipso audisti, ultro attulit ad inspiciundum; nam quidem leporem nondum etiam inuenit. sed profiteor me quaerere et cetera, non piscatoribus modo, uerum etiam amicis meis negotio dato, quicumque minus cogniti generis piscis inciderit, ut eius mihi aut formam commemorent aut ipsum uiuum, si id nequierint, uel mortuum ostendant. quam ob rem id faciam, mox docebo. mentiti autem sunt callidissimi accusatores mei, ut sibi uidentur, cum me ad finem calumniae confinxerunt duas res marinas impudicis uocabulis quaesisse, quas Tannonius ille cum utriusque sexus genitalia intellegi uellet, sed eloqui propter infantiam causidicus summus nequiret, multum ac diu haesitato tandem uirile marinum nescio qua circumlocutione male ac sordide nominauit, sed enim feminal nullo pacto repperiens munditer dicere ad mea scripta confugit et quodam libro meo legit: interfeminium tegat et femoris obiectu et palmae uelamento.
Hic etiam pro sua grauitate uitio mihi uortebat, quod me nec sordidiora dicere honeste pigeret. at ego illi contra iustius exprobrarim, quod qui eloquentiae patrocinium uulgo profiteatur etiam honesta dictu sordide blateret ac saepe in rebus nequaquam difficilibus fringultiat uel omnino
Illud etiam praeterea respondeo, nescisse uos, quid a me quaesitum fingeretis. haec enim friuola quae nominastis pleraque in litoribus omnibus congestim et aceruatim iacent et sine ullius opera quamlibet leuiter motis flucticulis ultro foras euoluuntur. quin ergo dicitis me eadem opera pretio impenso per plurimisos piscatoris quaesisse de litore conchulam striatam testam habentem, calculum teretem, praeterea cancrorum furcas, echinorum
Ceterum quam ob rem plurimos iam piscis cognouerim, quorundam adhuc nescius esse nolim, discat Aemilianus, quoniam usque adeo rebus meis curat; quanquam est iam praecipiti aeuo et occidua senectute, tamen, si uidetur, accipiat doctrinam seram plane et postumam; legat ueterum philosophorum monumenta, tandem ut intellegat non me primum haec requisisse, sed iam pridem maiores meos, Aristotelen dico et Theophrastum et tEudemum et Lyconem ceterosque Platonis minores, qui plurimos libros de genitu animalium deque uictu deque particulis deque omni differentia reliquerunt. bene quod apud te, Maxime, causa agitur, qui pro tua eruditione legisti profecto Aristotelis
Sophocles poeta Euripidi aemulus et superstes, uixit enim ad extremam senectam, cum igitur accusaretur a filio suomet dementiae, quasi iam per aetatem desiperet, protulisse dicitur Coloneum suam, peregregiam tragoediarum, quam forte tum in eo tempore conscribebat, eam iudicibus legisse nec quicquam amplius pro defensione sua addidisse, nisi ut audacter dementiae condemnarent, si carmina senis displicerent. ibi ego comperior omanis
Inuenisti tu librum? beasti. cedo enim experiamur, an et mihi possint in iudicio litterae meae prodesse. lege pauca de principio, dein quaedam de piscibus. at tu interea, dum legit, taquamquam sustine.—
Audisti, Maxime, quorum pleraque scilicet legeras apud antiquos philosophorum. et memento de solis piscibus haec uolumina a me conscripta, qui eorum coitu progignantur, qui ex limo coalescant, quotiens et quid anni cuiusque eorum generis feminae subentant, mares suriant, quibus membris et causis discrerit natura uiuiparos eorum et ouiparos—ita enim Latine appello quae Graeci ζῳοτόκα et ᾠοτόκα—et, ne operose animalium genitum pergam, deinde de differentia et uictu et membris et aetatibus ceterisque plurimis scitu quidem necessariis, sed in iudicio alienis. pauca etiam de Latinis scribtis meis ad eandem peritiam pertinentibus legi iubebo, in quibus animaduertes cum memorabiles res et cognitu raras, tum nomina etiam Romanis inusitata et in hodiernum quod sciam infecta, ea tamen nomina labore meo et studio ita de Graecis
Vtrum igitur putas philosopho non secundum Cynicam temeritatem rudi et indocto, sed qui se Platonicae scolae meminerit, utrum ei putas turpe scire ista an nescire, neglegere an curare, nosse quanta sit etiam in istis prouidentiae ratio an de diis immortalibus matri et patri credere? Q. Ennius hedyphagetica a uersibus scribsit; innumerabilia genera piscium enumerat, quae scilicet curiose cognorat. paucos uersus memini, eos dicam:
Omnibus ut Clipea praestat mustela marina, mures sunt Aeni, aspera ostrea plurima Abydimus.alios etiam multis uersibus decorauit, et ubi gentium quisque eorum, qualiter assus aut iurulentus optime sapiat, nec tamen ab eruditis reprehenditur, ne ego reprehendar, qui res paucissimis cognitas Graece et Latine propriis et elegantibus uocabulis conscribo.p.44Mytilenae est pecten Charadrumque apud Ambraciae sus. Brundisii sargus bonus est; hunc, magnus si erit, sume. apriculum piscem scito primum esse Tarenti; Surrenti tu elopem fac emas, glaucumque aput Cumas. quid scarum praeterii cerebrum Iouis paene suppremi (Nestoris ad patriam hic capitur magnusque bonusque) melanurum, turdum, merulamque umbramque marinam.p.45polypus Corcyrae, caluaria pinguia acarnae, purpuram, murriculi, mures, dulces quoque echini.
Cum hoc satis dixi, tum aliud accipe. quid enim tandem, si medicinae neque instudiosus neque imperitus quaepiam remedia ex piscibus quaero? ut sane sunt plurima cum in aliis omnibus rebus eodem naturae munere interspersa atque interseminata, tum etiam nonnulla in piscibus. an remedia nosse et ea conquirere magi potius esse quam medici, quam denique philosophi putas, qui illis non ad quaestum, sed ad suppetias usurust? ueteres quidem medici etiam carmina remedia uulnerum norant, ut omnis uetustatis certissimus auctor Homerus docet, qui facit Vlixi de uulnere sanguinem profluentem sisti cantamine. nihil enim, quod salutis ferendae gratia fit, criminosum est. at enim inquit piscem cui rei nisi malae proscidisti, quem tibi Themiscon seruus attulit? quasi uero non paulo prius dixerim me de particulis omnium animalium, de situ earum denique numero