Priapeia
Priaepia
Poeta Latini minores, ed. Aemilius Baehrens, Leipzig, Teubner, 1879
- nobilis hinc nata nempe incipit Ilias ira:
- principium sacri carminis fuit.
- altera materia est error fallentis Ulixei;
- si uerum quaeras, hunc quoque mouit amor.
- hic legitur radix, de qua flos aureus exit,
- quam cum μῶλυ uocat, mentula μῶλυ fuit.
- hic legimus Circen Atlantiademque Calypson
- grandia Dulichii uasa petisse uiri.
- huius et Alcinoi mirata est filia membrum
- frondenti ramo uix potuisse tegi.
- ad uetulam tamen ille suam properabat, et omnis
- mens erat in cunno, Penelopea, tuo:
- quae sic casta manes, ut iam conuiuia uisas