Priapeia

Priaepia

Poeta Latini minores, ed. Aemilius Baehrens, Leipzig, Teubner, 1879

  1. Rusticus indocte si quid dixisse uidebor,
  2. da ueniam: libros non lego, poma lego.
  3. sed rudis hic dominum totiens audire legentem
  4. cogor Homeriacas edidicique notas.
  5. ille uocat, quod nos psolen, Ψολόεντα κεραυνόν,
  6. et quod nos culum, κουλεόν ille uocat.
  7. Μερδαλέον certe si res non munda uocatur,
  8. et pediconum mentula merdalea est.
  9. Qui, nisi Taenario placuisset Troica cunno
  10. mentula, quod caneret, non habuisset opus.
  11. mentula Tantalidae bene si non mota fuisset,
  12. nil, senior Chryses quod quereretur, erat.
  13. haec eadem socium tenera spoliauit amica,
  14. quaeque erat Aeacidae, maluit esse suam.
  15. ille Pelethroniam cecinit miserabile carmen
  16. ad citharam, cithara tensior ipse sua.
  17. nobilis hinc nata nempe incipit Ilias ira:
  18. principium sacri carminis fuit.
  19. altera materia est error fallentis Ulixei;
  20. si uerum quaeras, hunc quoque mouit amor.