Priapeia

Priaepia

Poeta Latini minores, ed. Aemilius Baehrens, Leipzig, Teubner, 1879

  1. quae forsan potuisset esse nutrix
  2. Tithoni Priamique Nestorisque,
  3. illis ni pueris anus fuisset,
  4. ne desim sibi, me rogat, fututor.
  5. quid si nunc roget, ut puella fiat?
  6. si nummos tamen haec habet, puella est.ut spurium damnarunt Barthius et Antonius
  1. Quicumque nostram fur fefellerit curam,
  2. effeminato inane prurita lumboeffeminato imminet procul culo;effeminato iminet procul culo;effeminato inminet procu culo;effeminato inminet procul dubio;
  3. quaeque hic proterua carpserit manu poma
  4. puella, nullum reperiat fututorem.
  1. Praedictum tibi ne negare possis:
  2. si fur ueneris, inpudicus exis.
  1. Si quot habes uersus, tot haberes poma, Priape,
  2. esses antiquo ditior Alcinoo.