Priapeia

Priaepia

Poeta Latini minores, ed. Aemilius Baehrens, Leipzig, Teubner, 1879

  1. Cornix et caries uetusque bustum,
  2. turba putida facta saeculorum,
  3. quae forsan potuisset esse nutrix
  4. Tithoni Priamique Nestorisque,
  5. illis ni pueris anus fuisset,
  6. ne desim sibi, me rogat, fututor.
  7. quid si nunc roget, ut puella fiat?
  8. si nummos tamen haec habet, puella est.ut spurium damnarunt Barthius et Antonius