Priapeia

Priaepia

Poeta Latini minores, ed. Aemilius Baehrens, Leipzig, Teubner, 1879

  1. mentamque olentem cum salubribus rutis.
  2. quae cuncta quamuis nostro habemus in saepto,
  3. non pauciora proximi ferunt horti.
  4. quibus relictis in mihi laboratum
  5. locum uenitis, improbissimi fures:
  6. nimirum apertam conuolatis ad poenam,
  7. Et uos id ipsum, quod minamur, inuitat.
  1. Heus tu, non bene qui manum rapacem
  2. mandato mihi contines ab horto,
  3. iam primum stator hic libidinosus
  4. alternis et eundo et exeundo
  5. porta te faciet patentiorem.
  6. accedent duo, qui latus tuentur,
  7. pulchre pensilibus peculiati;
  8. qui cum te male foderint iacentem,
  9. ad partes ueniet salax asellus
  10. et nil deterius mutuniatus.
  11. quare, qui sapiet, malus cauebit,
  12. cum tantum sciat esse mentularum.
  1. Contentus modico Bacchus solet esse racemo,
  2. cum capiant alti uix cita musta lacus,