Priapeia

Priaepia

Poeta Latini minores, ed. Aemilius Baehrens, Leipzig, Teubner, 1879

  1. nec seminosas ad cucurbitas quemquam
  2. ad ocimumue cucumeresque humi fusos
  3. uenire credo, sessilesue lactucas
  4. acresque cepas aliumque furatum,
  5. nec ut salaces nocte tollat erucas
  6. mentamque olentem cum salubribus rutis.
  7. quae cuncta quamuis nostro habemus in saepto,
  8. non pauciora proximi ferunt horti.
  9. quibus relictis in mihi laboratum
  10. locum uenitis, improbissimi fures:
  11. nimirum apertam conuolatis ad poenam,
  12. Et uos id ipsum, quod minamur, inuitat.