Priapeia

Priaepia

Poeta Latini minores, ed. Aemilius Baehrens, Leipzig, Teubner, 1879

  1. natura est quoniam semper aperta mihi:
  2. pedicare uolo, tu uis decerpere poma;
  3. quod peto, si dederis, quod petis, accipies.
  1. Forma Mercurius potest placere,
  2. forma conspiciendus est Apollo,
  3. formosus quoque pingitur Lyaeus,
  4. formosissimus omnium est Cupido.
  5. me pulcra fateor carere forma,
  6. uerum mentula luculenta nostra est:
  7. hanc mauult sibi quam deos priores,
  8. si qua est non fatui puella cunni.
  1. Nota Suburanas inter Telethusa puellas,
  2. quae, puta, de quaestu libera facta suo est,
  3. cingit inaurata penem tibi, sancte, corona:
  4. hunc pathicae summi numinis instar habent.
  1. Quisquis uenerit huc, poeta fiat
  2. et uersus mihi dedicet iocosos.
  3. qui non fecerit, inter eruditos