Priapeia

Priaepia

Poeta Latini minores, ed. Aemilius Baehrens, Leipzig, Teubner, 1879

  1. Ludens haec ego teste te, Priape,
  2. horto carmina digna, non libello,
  3. scripsi non nimium laboriose.
  4. nec Musas tamen, ut solent poetae,
  5. ad non uirgineum locum uocaui.
  6. nam sensus mihi corque defuisset
  7. castas, Pierium chorum, sorores
  8. auso ducere mentulam ad Priapi.
  9. ergo quidquid id est, quod otiosus
  10. templi parietibus tui notaui,
  11. in partem accipias bonam, rogamus.