Priapeia

Priaepia

Poeta Latini minores, ed. Aemilius Baehrens, Leipzig, Teubner, 1879

  1. Huc huc, quisquis es, in dei salacis
  2. deuerti graue ne puta sacellum.
  3. et si nocte fuit puella tecum,
  4. hac re quod metuas adire, non est.
  5. istud caelitibus datur seueris:
  6. nos uappae sumus et pusilla culti
  7. ruris numina, nos pudore pulso
  8. stamus sub Ioue coleis apertis.
  9. ergo, , huc licebit intret
  10. nigra fornicis oblitus fauilla.