Priapeia

Priaepia

Poeta Latini minores, ed. Aemilius Baehrens, Leipzig, Teubner, 1879

  1. Carminis incompti lusus lecture procaces,
  2. conueniens Latio pone supercilium.
  3. non soror hoc habitat Phoebi, non uesta sacello,
  4. nec quae de patrio uertice nata dea est,
  5. sed ruber hortorum custos, membrosior aequo,
  6. qui tectum nullis uestibus inguen habet.
  7. aut igitur tunicam parti praetende tegendae,
  8. aut quibus hanc oculis aspicis, ista lege.