On Architecture

Vitruvius Pollio

Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn

Inde sagittarii, scorpionis, librae insuper serpens summo rostro coronam tangit. eum medium ophiuchos in manibus tenet serpentem, laevo pede calcans mediam frontem scorpionis. a parte ophiuchi capitis non longe positum est caput eius, qui dicitur nisus in genibus. eorum autem faciliores sunt capitum vertices ad cognoscendum, quod non obscuris stellis sunt conformati.

Pes ingeniculati adit fulcitve capitis tempus serpentis, cuius per vipereos flexus minor arctorum, qui septentriones dicuntur, inplicatur. delphinum contra volucris rostro est proposita lyra. inter umeros custodis et geniculati corona est ordinata. in septentrionali vero circulo duae positae sunt arctoe scapularum e regione dorsis inter se compositae et pectoribus aversae. e quibus minor kuno/soura, maior e(li/kh a Graecis appellatur. earumque capita inter se dispicientia sunt constituta, caudae capitibus earum adversae contra dispositae figurantur; utrarumque enim superando eminent.

In summo per caudas earum esse dicitur item serpens est porrecta, e qua stella quae dicitur polus elucet contra caput maioris septentrionis; namque qua est proxume draconem, circum polum caput eius involvitur. ima vero circum cynosurae caput iniecta est flexu porrectaque proxime eius pedes. haec autem intorta replicataque se attollens reflectitur a capite minoris ad maiorem, circa rostrum et capitis tempus dextrum--- item supra caudam minoris pedes sunt Cephei, ibique ad summum cacumen facientes stellae sunt trigonum paribus lateribus. insuper arietis signum septentrionis †autem minoris et Cassiepiae simulacri complures sunt stellae confusae.

Quae sunt ad dextram orientis inter zonam signorum et septentrionum sidera in caelo disposita, dixi esse; nunc explicabo, quae ad sinistram orientis meridianisque partibus ab natura sunt distributa.