On Architecture

Vitruvius Pollio

Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn

Ipsa autem antepagmenta--- contrahantur in summo suae crassitudinis XIIII parte. supercilii crassitudo, quanta antepagmentorum in summa parte erit crassitudo. cymatium faciundum est antepagmenti parte sexta; proiectura autem, quanta est eius crassitudo. sculpendum est cymatium lesbium cum astragalo. supra cymatium, quod erit in supercilio, conlocandum est hyperthyrum crassitudine supercilii, et in eo scalpendum est cymatium doricum, astragalum lesbium sima scalptura. corona plana cum cymatio; proiectura autem eius erit quanta altitudo. supercilii, quod supra antepagmenta inponitur, dextra atque sinistra proiecturae sic sunt faciundae, uti crepidines excurrant et in unguem ipso cymatio coniungantur.

Sin autem ionico genere futura erunt, lumen altum ad eundem modum quemadmodum in doricis fieri videtur. latitudo constituatur, ut altitudo dividatur in partes duas et dimidiam, eiusque partis unius ima luminis fiat latitudo. contracturae ita uti in doricis. crassitudo antepagmentorum ex altitudine luminis in fronte XIIII parte, cymatium huius crassitudinis sexta. reliqua pars praeter cymatium dividatur in partes XII. harum trium prima corsa fiat cum astragalo, secunda quattuor, tertia quinque, et eae aeque corsae cum astragalis circumcurrant.

Hyperthyra autem ad eundem modum componantur quemadmodum in doricis. pro crepidinibus ancones, sive parotides vocantur, excalptae dextra ac sinistra praependeant ad imi supercilii libramentum, praeter folium. eae habeant in fronte crassitudinem ex antepagmenti tribus partibus, imo quarta parte graciliore quam superiora.

Fores ita compingantur, uti scapi cardinales sint ex latitudine luminis totius XII parte. inter duos scapos tympana ex XII partibus habeant ternas partes.

Inpagibus distributiones ita fient, uti divisis altitudinibus in partes V duae superiori, tres inferiori designentur. super medium medii inpages conlocentur, ex reliquis alii in summo, alii in imo compingantur. altitudo inpagis fiat tympani tertia parte, cymatium sexta parte inpagis. scaporum latitudines inpagis dimidia parte, item replum de inpage dimidia et sexta parte. scapi, qui sunt secundum antepagmentum, dimidium inpagis constituantur. sin autem valvatae erunt, altitudines ita manebunt, in latitudinem adiciatur amplius foris latitudo. si quadriforis futura est, altitudo adiciatur.

Atticurge autem isdem rationibus perficiuntur, quibus dorica. praeterea corsae sub cymatiis in antepagmentis circumdantur, quae ita distribui debent, uti antepagmenti praeter cymatium ex partibus VII habeant duas partes. ipsaque non fiunt clathrata neque bifora sed valvata, et aperturas habent in exteriores partes.

Quas rationes aedium sacrarum in formationibus oporteat fieri doricis, ionicis corinthiisque operibus, quoad potui attingere, veluti legitimis moribus exposui. nunc de tuscanicis dispositionibus, quemadmodum institui oporteat, dicam.

Locus, in quo aedis constituetur, cum habuerit in longitudine sex partes, una dempta reliquum quod erit, latitudini detur. longitudo autem dividatur bipertito, et quae pars erit interior, cellarum spatiis designetur, quae erit proxima fronti, columnarum dispositioni relinquatur. item latitudo dividatur in partes X.

Ex his ternae partes dextra ac sinistra cellis minoribus, sive ibi alae futurae sunt, dentur; reliquae quattuor mediae aedi attribuantur. spatium, quod erit ante cellas in pronao, ita columnis designetur, ut angulares contra antas, parietum extremorum e regione, conlocentur; duae mediae e regione parietum, qui inter antas et mediam aedem fuerint, ita distribuantur; et inter antas et columnas priores per medium isdem regionibus alterae disponantur. eaeque sint ima crassitudine altitudinis parte VII; altitudo tertia parte latitudinis templi; summaque columna quarta parte crassitudinis imae contrahatur.

Spirae earum altae dimidia parte crassitudinis fiant. habeant spirae earum plinthum ad circinum, altam suae crassitudinis dimidia parte, torum insuper cum apophysi crassum quantum plinthus. capituli altitudo dimidia crassitudinis. abaci latitudo quanta ima crassitudo columnae. capitulique crassitudo dividatur in partes tres, e quibus una plintho, quae est abacus, detur, altera echino, tertia hypotrachelio cum apophysi.

Supra columnas trabes compactiles inponantur ut altitudinis modulis îs, qui a magnitudine operis postulabuntur. eaeque trabes compactiles eam habeant crassitudinem, quanta summae columnae erit hypotrachelium, et ita sint compactae subscudibus et securiclis, ut compactura duorum digitorum habeant laxationem. cum enim inter se tangunt et non spiramentum et perflatum venti recipiunt, concalefaciuntur et celeriter putrescunt.