Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Vaesana haec tantum modo, illa etiam cruenta seditio: populus enim Nunnium conpetitorem Saturnini nouem iam creatis tribunis unoque loco duobus candidatis restante ui prius in aedes priuatas conpulit, extractum deinde interemit, ut caede
integerrimi ciuis facultas apiscendae potestatis taeterrimo ciui daretur.Creditorum quoque consternatio aduersus Semproni Asellionis praetoris urbani caput intolerabili modo exarsit. quem, quia causam debitorum susceperat, concitati a L. Cassio tribuno pl. pro aede Concordiae sacrificium facientem ab ipsis altaribus fugere extra forum coactum inque tabernula latitantem praetextatum discerpserunt.
Detestanda fori condicio, sed si castra respicias, aeque magna orietur indignatio. cum C. Mario lege Sulpicia prouincia Asia, ut aduersus Mitridatem bellum gereret, priuato decreta esset, missum ab eo Gratidium legatum ad L. Sullam consulem accipiendarum legionum causa milites trucidarunt, procul dubio indignati, quod ab summo imperio ad eum, qui nullo in honore uersaretur, transire cogerentur. sed quis ferat militem scita plebis exitio legati corrigentem?