Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Cn. autem Domitium summi generis et magni animi uirum nimia gloriae cupiditas perfidum existere coegit: iratus namque Bituito regi Aruernorum, quod tum suam et Allobrogum gentem se etiam tum in prouincia morante ad Q. Fabii successoris sui dexteram confugere hortatus esset, per
conloquii simulationem arcessitum hospitioque exceptum uinxit ac Romam naue deportandum curauit. cuius factum senatus neque probare potuit neque rescindere uoluit, ne remissus in patriam Bituitus bellum renouaret. igitur eum Albam custodiae causa relegauit.Viriathi etiam caedes duplicem perfidiae accusationem recipit, in amicis, quod eorum manibus interemptus est, in Q. Seruilio Caepione consule, quia is sceleris huius auctor inpunitate promissa fuit uictoriamque non meruit, sed emit.
Verum ut ipsum fontem perfidiae contemplemur, Karthaginienses Xanthippum Lacedaemonium, cuius optima opera primo Punico bello usi fuerant et quo iuuante Atilium Regulum ceperant, simulantes domum se reuehere, in alto merserunt, quid tanto facinore petentes? an ne uictoriae eorum socius superesset? extat nihilo minus, et quidem cum opprobrio, quem sine ulla gloriae iactura inuiolatum reliquissent.