Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Damasippus nihil laudis habuit, quod corrumperet, itaque memoria eius licentiore accusatione perstringitur. cuius iussu principum ciuitatis capita hostiarum capitibus permixta sunt Carbonisque Aruinae truncum corpus patibulo adfixum gestatum est. adeo aut flagitiosissimi hominis praetura multum aut rei publicae maiestas nihil potuit.

Munatius etiam Flaccus, Pompeiani nominis acrior quam probabilior defensor, cum ab imperatore Caesare in Hispania inclusus moenibus Ateguensium obsideretur, efferatam crudelitatem suam

truculentissimo genere uaesaniae exercuit: omnes enim eius oppidi ciues, quos studiosiores Caesaris senserat, iugulatos muris praecipitauit. feminas quoque citatis nominibus uirorum, qui in contrariis castris erant, ut caedes coniugum suarum cernerent, maternisque gremiis superpositos liberos trucidauit. infantes alios in conspectu parentum humo infligi, alios superiactatos pilis excipi iussit. quae auditu etiam intolerabilia Romano iussu Lusitanis manibus administrata sunt, cuius gentis praesidio Flaccus uallatus diuinis opibus uaecordi pertinacia resistebat.

Transgrediemur nunc ad illa, quibus ut par dolor, ita nullus nostrae ciuitatis rubor inest. Karthaginienses Atilium Regulum palpebris resectis machinae, in qua undique praeacuti stimuli eminebant, inclusum uigilantia pariter et continuo tractu doloris necauerunt, tormenti genus haud dignum passo, auctoribus dignissimum. eadem usi crudelitate milites nostros quodam maritimo certamine in suam potestatem redactos nauibus substrauerunt, ut earum carinis ac pondere elisi inusitata ratione mortis barbaram feritatem satiarent, taetro facinore pollutis classibus ipsum mare uiolaturi.

Eorum dux Hannibal, cuius maiore ex parte uirtus saeuitia constabat, in flumine Vergello corporibus Romanis ponte facto exercitum transduxit,

ut aeque terrestrium scelestum Karthaginiensium copiarum ingressum terra quam maritimarum Neptunus experiretur. idem captiuos nostros oneribus et itinere fessos iam prima pedum parte succisa relinquebat. quos uero in castra perduxerat, paria fere fratrum et propinquorum iungens ferro decernere cogebat neque ante sanguine explebatur quam ad unum uictorem omnes redegisset. iusto ergo illum odio, uerum tamen tardo supplicio senatus Prusiae regis factum supplicem ad uoluntariam mortem conpulit.

Tam hercule quam Mitridatem regem, qui una epistola lxxx ciuium Romanorum in Asia per urbes negotiandi gratia dispersa interemit tantaeque prouinciae hospitalis deos iniusto, sed non inulto cruore respersit, quoniam cum maximo cruciatu ueneno repugnantem spiritum suum tandem succumbere coegit simulque piacula crucibus illis dedit, quibus illos amicos suos auctore Gauro spadone libidinosus obsequio, scelestus imperio adfecerat.

† Zisemis, Diogyridis filii, Thraciae regis, etsi minus admirabilem crudelitatem gentis ipsius feritas, narrandam tamen rabies saeuitiae facit, cui

neque uiuos homines medios secare neque parentes liberorum uesci cogere corporibus nefas fuit.

Iterum Ptolomaeus Physcon emergit, paulo ante libidinosae amentiae taeterrimum exemplum, idem inter praecipua crudelitatis indicia referendus: quid enim hoc facto truculentius? filium suum nomine Memphiten, quem ex Cleopatra, eadem sorore et uxore, sustulerat, liberalis formae, optimae spei puerum, in conspectu suo occidi iussit protinusque caput eius et pedes praecisos et manus in cista chlamyde opertos pro munere natalicio matri misit, perinde quasi ipse cladis, quam illi inferebat, expers, ac non infelicior, quod in communi orbitate Cleopatram miserabilem cunctis, se inuisum reddiderat. adeo caeco furore summa quaeque efferuescit crudelitas, cum munimentum ex se ipsa repperit: nam cum animaduerteret quanto sui odio patria teneretur, timori remedium scelere petiuit, quoque tutius plebe trucidata regnaret, frequens iuuentute gymnasium armis et igni circumdedit omnesque, qui in eo erant, partim ferro, partim flamma necauit.

Ochus autem, qui postea Darius appellatus est, sanctissimo Persis iure iurando obstrictus ne quem ex coniuratione, quae septem magos cum eo oppresserat, aut ueneno aut ferro aut ulla ui aut

inopia alimentorum necaret, crudeliorem mortis rationem excogitauit, qua † hosustos sibi non perrupto uinculo religionis tolleret: saeptum enim altis parietibus locum cinere conpleuit superpositoque tigno prominente benigne cibo et potione exceptos in eo conlocabat, e quo somno sopiti in illam insidiosam congeriem decidebant.

Apertior et taetrior alterius Ochi cognomine Artaxerxis crudelitas, qui Atossam sororem atque eandem socrum uiuam capite defodit et patruum cum centum amplius filiis ac nepotibus uacua area destitutum iaculis confixit nulla iniuria lacessitus, sed quod in his maximam apud Persas probitatis et fortitudinis laudem consistere uidebat.