Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Humanae autem uitae condicionem praecipue primus et ultimus dies continet, quia plurimum interest quibus auspiciis inchoetur et quo fine claudatur, ideoque eum demum felicem fuisse iudicamus, cui et accipere lucem prospere et reddere placide contigit. medii temporis cursus, prout fortuna gubernaculum rexit, modo aspero, modo tranquillo motu peragitur, spe semper minor, dum et cupide

uotis extenditur et fere sine ratione consumitur. nam et si eo bene uti uelis, etiam paruum amplissimum efficies, numerum annorum multitudine operum superando: alioquin quid attinet inerti mora gaudere, si magis exigis uitam quam adprobas? sed ne longius euager, eorum mentionem faciam, qui non uulgari genere mortis absumpti sunt.

Tullus Hostilius fulmine ictus cum tota domo conflagrauit. singularem fati sortem, qua accidit ut columen urbis in ipsa urbe raptum ne supremo quidem funeris honore a ciuibus decorari posset, caelesti flamma in eam condicionem redactum, ut eosdem penates et regiam et rogum et sepulcrum haberet.