Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Tullus Hostilius fulmine ictus cum tota domo conflagrauit. singularem fati sortem, qua accidit ut columen urbis in ipsa urbe raptum ne supremo quidem funeris honore a ciuibus decorari posset, caelesti flamma in eam condicionem redactum, ut eosdem penates et regiam et rogum et sepulcrum haberet.

Vix ueri simile est in eripiendo spiritu idem gaudium potuisse quod fulmen, et tamen idem ualuit. nuntiata enim clade, quae ad lacum Trasimennum inciderat, altera mater, sospiti filio ad ipsam portam facta obuia, in conplexu eius expirauit, altera, cum falso mortis filii nuntio maesta domi sederet, ad primum conspectum redeuntis exanimata est. genus casus inusitatum! quas dolor non extinxerat, laetitia consumpsit. sed minus miror, quod mulieres:

M'. Iuuentius Thalna consul, collega Ti. Gracchi consulis iterum, cum in Corsica, quam nuper subegerat, sacrificaret, receptis litteris decretas ei a senatu supplicationes nuntiantibus, intento illas

animo legens caligine oborta ante foculum conlapsus mortuus humi iacuit. quem quid aliud quam nimio gaudio enectum putemus? en cui Numantia aut Karthago excindenda traderetur!

Maioris aliquanto spiritus dux Q. Catulus, Cimbrici triumphi C. Mario particeps a senatu datus, sed exitus uiolentioris: namque ab hoc eodem Mario postea propter ciuiles dissensiones mori iussus, recenti calce inlito multoque igni percalefacto cubiculo se inclusum peremit. cuius ---tam dira necessitas maximus Marianae gloriae rubor extitit.

Qua tempestate rei publicae L. quoque Cornelius Merula consularis et flamen Dialis, ne ludibrio insolentissimis uictoribus esset, in Iouis sacrario uenis incisis contumeliosae mortis denuntiationem effugit, sacerdotisque sui sanguine uetustissimi foci maduerunt.