Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Illud autem facinus, quia externum est, tranquilliore adfectu narrabitur. Scipione Africano patris et patrui memoriam gladiatorio munere Karthagine Noua celebrante duo regis filii nuper patre mortuo in harenam processerunt pollicitique sunt ibi se de regno proeliaturos, quo spectaculum illud inlustrius pugna sua facerent. eos cum Scipio monuisset ut uerbis quam ferro diiudicare mallent uter regnare deberet, ac iam maior natu consilio eius obtemperaret, minor corporis uiribus fretus in amentia perstitit initoque certamine pertinacior impietas fortunae iudicio morte multata est.

Mitridates autem multo sceleratius, qui non cum fratre de paterno regno, sed cum ipso patre bellum de dominatione gessit. in quo qui aut homines ullos adiutores inuenerit aut deos inuocare ausus sit, praecipuam admirationem habet.