Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Illam uero ultionem et senatus et consensus omnium adprobauit: cum enim Adrianus ciuis Romanos, qui Vticae consistebant, sordido imperio uexasset idcircoque ab his uiuus esset exustus, nec quaestio ulla in urbe hac de re habita nec querella uersata est.
Clarae ultionis utraque regina, et Tomyris, quae caput Cyri abscisum in utrem humano sanguine repletum demitti iussit exprobrans illi insatiabilem cruoris sitim simulque poenas occisi ab eo filii sui exigens, et Berenice, quae Laodices insidiis interceptum sibi filium grauiter ferens armata currum conscendit persecutaque satellitem regium, crudelis operis ministrum nomine Caeneum, quem hasta nequiquam petierat, saxo ictum prostrauit ac super eius corpus actis equis inter infesta contrariae partis agmina ad domum, in qua interfecti pueri corpus occultari arbitrabatur, perrexit.
Iasonem Thessalum Persarum regi bellum inferre parantem an satis iusta ultio absumpserit ambiguae aestimationis est: Taxillo enim gymnasiarcho a quibusdam iuuenibus pulsatum se questo
permisit ut aut tricenas ab his drachmas exigeret aut denas plagas singulis inponeret. quo posteriore uindicta uso qui uapulauerant Iasonem interfecerunt, animi, non corporis dolore poenae modum aestimantes. ceterum paruo inritamento ingenui pudoris maximae rei expectatio subruta est, quoniam opinione Graeciae tantum in spe Iasonis quantum in effectu Alexandri reponitur.