Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Cn. Domitius L. Crasso collegae suo altercatione orta obiecit, quod columnas Hymettias in porticu domus haberet. quem continuo Crassus quanti ipse domum suam aestimaret interrogauit, atque ut respondit 'sexagies sestertio', 'quanto ergo eam' inquit, 'minoris fore existimas, si decem arbusculas inde succidero?' 'ipso tricies sestertio' Domitius. tunc Crassus: 'uter igitur luxuriosior est, egone, qui decem columnas centum milibus nummum emi, an tu, qui decem arbuscularum umbram tricies sestertii summa conpensas?' sermonem oblitum Pyrri, inmemorem Hannibalis iamque transmarinorum stipendiorum abundantia oscitantem! et quanto tamen insequentium saeculorum aedificiis et nemoribus angustiorem † quam introduxerunt atque inchoatam a se lautitiam posteris relinquere quam a maioribus acceptam continentiam retinere maluerunt.

Quid enim sibi uoluit princeps suorum temporum Metellus Pius tunc, cum in Hispania aduentus suos ab hospitibus aris et ture excipi patiebatur? cum Attalicis aulaeis contectos parietes laeto animo intuebatur? cum inmanibus epulis apparatissimos interponi ludos sinebat? cum palmata ueste conuiuia celebrabat demissasque lacunaribus aureas coronas uelut caelesti capite recipiebat? et ubi ista? non in Graecia neque in Asia, quarum luxuria seueritas ipsa corrumpi poterat, sed in horrida et bellicosa prouincia, cum praesertim acerrimus hostis Sertorius Romanorum exercituum oculos Lusitanis telis praestringeret: adeo illi patris sui Numidica castra exciderant. patet igitur quam celeri transitu luxuria affluxerit: nam cuius adulescentia priscos mores uidit, senectus nouos orsa est.

Consimilis mutatio in domo Curionum extitit, si quidem forum nostrum et patris grauissimum supercilium et filii sescenties sestertium aeris alieni aspexit, contractum famosa iniuria nobilium iuuenum. itaque eodem tempore et in isdem penatibus diuersa saecula habitarunt, frugalissimum alterum, alterum nequissimum.

P. autem Clodi iudicium quanta luxuria et libidine abundauit! in quo, ut euidenter incesti crimine nocens reus absolueretur, noctes matronarum et adulescentium nobilium magna summa emptae mercedis loco iudicibus erogatae sunt. quo in flagitio tam taetro tamque multiplici nescias primum

quem detestere, qui istud corruptelae genus excogitauit, an qui pudicitiam suam sequestrem periurii fieri passi sunt, an qui religionem stupro permutarunt.