Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Sequitur ut ad testis pertinentia exempla conmemorem. Cn. et Q. Seruiliis Caepionibus isdem parentibus natis et per omnes honorum gradus ad summam amplitudinem prouectis, item fratribus Metellis Quinto et Lucio consularibus et censoriis, altero etiam triumphali, in Q. Pompeium A. f. repetundarum reum acerrime dicentibus testimonium non abrogata fides absoluto Pompeio, sed ne potentia inimicum oppressisse uiderentur occursum est.

M. etiam Aemilius Scaurus princeps senatus C. Memmium repetundarum reum destricto testimonio insecutus est, item C. Flauium eadem lege accusatum testis proscidit: iam C. Norbanum maiestatis crimine publicae quaestioni subiectum ex professo opprimere conatus est. nec tamen aut auctoritate, qua plurimum pollebat, aut religione, de qua nemo dubitabat, quemquam eorum adfligere potuit.

L. quoque Crassus, tantus apud iudices, quantus apud patres conscriptos Aemilius Scaurus— namque eorum suffragia robustissimis et felicissimis eloquentiae stipendiis regebat eratque sic fori, ut ille curiae princeps—, cum uehementissimum testimonii fulmen in M. Marcellum reum iniecisset, impetu grauis, exitu uanus apparuit.

Age, Q. Metellus Pius, L. et M. Luculli, Q. Hortensius, M'. Lepidus C. Cornelii maiestatis rei quam non onerarunt tantum modo testes salutem, sed etiam negantes illo incolumi stare rem publicam posse, depoposcerunt! quae decora ciuitatis, pudet referre, umbone iudiciali repulsa sunt.