Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Percurremus nunc eos, quibus in causae dictione magis quae extra quaestionem erant nocuerunt quam sua innocentia opem tulit. L. Scipio post speciosissimum triumphum de rege Antiocho ductum, perinde ac pecuniam ab eo accepisset, damnatus est. non, puto, quod pretio corruptus fuerat, ut illum totius Asiae dominum et iam Europae uictrices manus inicientem ultra Taurum montem summoueret. sed et alioqui uir sincerissimae uitae et ab hac suspicione procul remotus, inuidiae, quae tunc in duorum fratrum inclytis cognominibus habitabat, resistere non potuit.

Ac Scipioni quidem maximus fortunae fulgor, C. autem Deciano spectatae integritatis uiro uox sua exitium attulit: nam cum P. Furium inquinatissimae uitae pro rostris accusaret, quia quadam in parte actionis de morte L. Saturnini queri ausus

fuerat, nec reum damnauit et insuper ei poenas addictas pependit.

Sex. quoque Titium similis casus prostrauit. erat innocens, erat agraria lege lata gratiosus apud populum: tamen, quod Saturnini imaginem domi habuerat, suffragiis eum tota contio oppressit.

Adiciatur his Claudia, quam insontem crimine, quo accusabatur, uotum impium subuertit, quia, cum a ludis domum rediens turba elideretur, optauerat ut frater suus, maritimarum uirium nostrarum praecipua iactura, reuiuesceret saepiusque consul factus infelici ductu nimis magnam urbis frequentiam minueret.

Possumus et ad illos breui deuerticulo transgredi, quos leues ob causas damnationis incursus abripuit. M. Muluius, Cn. Lollius, L. Sextilius triumuiri, quod ad incendium in sacra uia ortum extinguendum tardius uenerant, a tribunis pl. die dicta apud populum damnati sunt.

Item P. Villius triumuir nocturnus a P. Aquilio tribuno pl. accusatus populi iudicio concidit, quia uigilias neglegentius circumierat.

Admodum seuerae notae et illud populi iudicium, cum M. Aemilium Porcinam a L. Cassio accusatum crimine nimis sublime extructae uillae in Alsiensi agro graui multa affecit.