Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Regis et iuuenis flagrantissimae cupiditati similem Aristotelis in capessenda laude sitim subnectam: is namque Theodecti discipulo oratoriae artis libros quos pro suis ederet donauerat, molesteque postea ferens titulum eorum sic alii cessisse, proprio uolumine quibusdam rebus insistens, planius sibi de his in Theodectis libris dictum esse adiecit. nisi me tantae et tam late patentis scientiae uerecundia teneret, dicerem dignum philosophum, cuius stabiliendi mores altioris animi philosopho traderentur.

Ceterum gloria ne ab his quidem, qui contemptum eius introducere conantur, neglegitur, quoniam

quidem ipsis uoluminibus nomina sua diligenter adiciunt, ut quod professione eleuant usurpatione memoriae adsequantur. sed qualiscumque horum dissimulatio proposito illorum longe tolerabilior, qui, dum aeternam memoriam adsequerentur, etiam sceleribus innotescere non dubitarunt.

Quorum e numero nescio an in primis Pausanias debeat referri: nam cum Hermoclen percontatus esset quonam modo subito clarus posset euadere, atque is respondisset, si aliquem inlustrem uirum occidisset, futurum ut gloria eius ad ipsum redundaret, continuo Philippum interemit, et quidem quod petierat adsecutus est: tam enim se parricidio quam Philippus uirtute notum posteris reddidit.

Illa uero gloriae cupiditas sacrilega: inuentus est enim qui Dianae Ephesiae templum incendere uellet, ut opere pulcherrimo consumpto nomen eius per totum terrarum orbem dissiceretur, quem quidem mentis furorem eculeo inpositus detexit. ac bene consuluerant Ephesii decreto memoriam taeterrimi hominis abolendo, nisi Theopompi magnae facundiae ingenium historiis eum suis conprehendisset.

Candidis autem animis uoluptatem praebuerint in conspicuo posita quae cuique magnifica merito contigerint, quia aeque praemiorum uirtutis atque operum contemplatio iucunda est, ipsa natura nobis

alacritatem sumministrante, cum honorem industrie appeti et exsolui grate uidemus. uerum etsi mens hoc loco protinus ad Augustam domum, benificentissimum et honoratissimum templum, omni impetu fertur, melius cohibebitur, quoniam cui ascensus in caelum patet, quamuis maxima, debito tamen minora sunt quae in terris tribuuntur.

Superiori Africano consulatus citerior legitimo tempore datus est, quod fieri oportere exercitus senatum litteris admonuit. ita nescias utrum illi plus decoris patrum conscriptorum auctoritas an militum consilium adiecerit: toga enim Scipionem ducem aduersus Poenos creauit, arma poposcerunt. cui quae in uita praecipua adsignata sint et longum est referre, quia multa, et non necessarium, quia maiore ex parte iam relata sunt. itaque quod hodieque eximium capit adiciam. imaginem in cella Iouis optimi maximi positam habet, quae, quotienscumque funus aliquod Corneliae gentis celebrandum est, inde petitur, unique illi instar atrii Capitolium est:

tam hercule quam curia † superioris Catonis effigies illius ad cuius generis officia expromitur. gratum ordinem, qui utilissimum rei publicae senatorem tantum non semper secum habitare uoluit, omnibus numeris uirtutis diuitem magisque suo

merito quam fortunae beneficio magnum, cuius prius consilio quam Scipionis imperio deleta Karthago est.

Rarum specimen honoris in Scipione quoque Nasica oboritur: eius namque manibus et penatibus nondum quaestori senatus Pythii Apollinis monitu Pessinunte accersitam deam excipi uoluit, quia eodem oraculo praeceptum erat ut haec ministeria Matri deum a sanctissimo uiro praestarentur. explica totos fastos, constitue omnes currus triumphales, nihil tamen morum principatu speciosius reperies.

Tradunt subinde nobis ornamenta sua Scipiones conmemoranda: Aemilianum enim populus ex candidato aedilitatis consulem fecit. eundem, cum quaestoriis comitiis suffragator Q. Fabi Maximi, fratris filii, in campum descendisset, consulem iterum reduxit. eidem senatus bis sine sorte prouinciam, prius Africam, deinde Hispaniam dedit, atque haec neque ciui ambitioso ---senatori, quem ad modum non solum uitae eius seuerissimus cursus, sed etiam mors clandestinis inlata insidiis declarauit.

M. quoque Valerium duabus rebus insignibus di pariter atque ciues speciosum reddiderunt, illi cum quodam Gallo conminus pugnanti coruum propugnatorem subicientes, hi tertium et uicesimum

annum ingresso consulatum largiti. quorum alterum decus uetustae originis, optimi nominis gens, Coruini amplexa cognomen usurpat, alterum summo subiungit ornamento tam celeritate quam principio consulatus gloriando.

Ac ne Q. quidem Scaeuolae, quem L. Crassus in consulatu collegam habuit, gloria parum inlustris, qui Asiam tam sancte et tam fortiter obtinuit, ut senatus deinceps in eam prouinciam ituris magistratibus exemplum atque normam officii Scaeuolam decreto suo proponeret.