Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Hellanicus uero ait quosdam ex gente Epiorum, quae pars Aetoliae est, ducenos explere annos, eique suscribit Damastes, hoc amplius adfirmans, Litorium quendam ex his maximarum uirium staturaeque praecipuae trecentesimum annum cumulasse.

Alexander uero in eo uolumine, quod de Illyrico tractu conposuit, adfirmat Dandonem quendam ad quingentesimum usque annum nulla ex parte senescentem processisse. sed multo liberalius Xenophon, cuius peri/plous legitur: insulae enim Latmiorum regem octingentis uitae annis donauit. ac ne pater eius parum benigne acceptus uideretur, ei quoque sescentos adsignauit annos.

Gloria uero aut unde oriatur aut cuius sit habitus aut qua ratione debeat conparari et an melius a uirtute uelut non necessaria neglegatur uiderint hi, quorum in contemplandis eius modi rebus cura teritur quibusque quae prudenter animaduerterunt facunde contigit eloqui. ego in hoc opere factis auctores et auctoribus facta sua reddere contentus, quanta cupiditas eius esse soleat propriis exemplis demonstrare conabor.