Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Cuius uitae spatium aequauit Metellus quartoque anno post consularia imperia senex admodum pontifex maximus creatus tutelam caerimoniarum per duo et xx annos neque ore in uotis nuncupandis haesitante neque in sacrificiis faciendis tremula manu gessit.

Q. autem Fabius Maximus duobus et lx annis auguratus sacerdotium sustinuit, robusta iam aetate id adeptus. quae utraque tempora si in unum conferantur, facile saeculi modum expleuerint.

Iam de M. Perpenna quid loquar? qui omnibus, quos in senatum consul uocauerat, superstes fuit septemque tantummodo, quos censor, collega L. Philippi, legerat, e patribus conscriptis reliquos uidit, toto ordine amplissimo diuturnior.

Appi uero aeuum clade metirer, quia infinitum numerum annorum orbatus luminibus exegit, nisi quattuor filios, v filias, plurimas clientelas, rem denique publicam hoc casu grauatus fortissime rexisset. quin etiam fessus iam uiuendo lectica se in curiam deferri iussit, ut cum Pyrro deformem pacem fieri prohiberet. hunc caecum aliquis

nominet, a quo patria quod honestum erat per se parum cernens coacta est peruidere?

Muliebris etiam uitae spatium non minus longum in conpluribus apparauit, quarum aliquas strictim retulisse me satis erit: nam et Liuia Rutili septimum et nonagesimum et Terentia Ciceronis tertium et centesimum et Clodia Aufili quindecim filiis ante amissis quintum decimum et centesimum expleuit annum.

Iungam his duos reges, quorum diuturnitas populo Romano fuit utilissima. Siciliae rector Hiero ad nonagesimum annum peruenit. Masinissa Numidiae rex hunc modum excessit, regni spatium lx annis emensus, uel ante omnes homines robore senectae admirabilis. constat eum, quem ad modum Cicero refert libro, quem de senectute scripsit, nullo umquam imbri, nullo frigore ut caput suum ueste tegeret adduci potuisse. eundem ferunt aliquot horis in eodem uestigio perstare solitum, non ante moto pede quam consimili labore iuuenes fatigasset, ac si quid agi ab sedente oporteret, toto die saepe numero nullam in partem conuerso corpore in solio durasse. ille uero etiam exercitus equo insidens noctem diei plerumque iungendo duxit nihilque omnino ex his operibus, quae adulescens sustinere adsueuerat, quo mollius senectutem ageret, omisit. ueneris etiam usu ita semper uiguit, ut post sextum et octogesimum annum filium generaret, cui Methymno nomen fuit. terram quoque, quam uastam

et desertam acceperat, perpetuo culturae studio frugiferam reliquit.

Gorgias etiam Leontinus, Isocratis et conplurium magni ingenii uirorum praeceptor, sua sententia felicissimus: nam cum centesimum et septimum ageret annum, interrogatus quapropter tam diu uellet in uita remanere, 'quia nihil' inquit 'habeo, quod senectutem meam accusem'. quid isto tractu aetatis aut longius aut beatius? iam alterum saeculum ingressus neque in hoc querellam ullam inuenit neque in illo reliquit.