Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

M. Valerius Coruinus centesimum annum conpleuit. cuius inter primum et sextum consulatum xl et vi anni intercesserunt, suffecitque integris uiribus corporis non solum speciosissimis publicis ministeriis, sed etiam exactissimae agrorum suorum culturae, et ciuis et patris familiae optabile exemplum.

Cuius uitae spatium aequauit Metellus quartoque anno post consularia imperia senex admodum pontifex maximus creatus tutelam caerimoniarum per duo et xx annos neque ore in uotis nuncupandis haesitante neque in sacrificiis faciendis tremula manu gessit.

Q. autem Fabius Maximus duobus et lx annis auguratus sacerdotium sustinuit, robusta iam aetate id adeptus. quae utraque tempora si in unum conferantur, facile saeculi modum expleuerint.

Iam de M. Perpenna quid loquar? qui omnibus, quos in senatum consul uocauerat, superstes fuit septemque tantummodo, quos censor, collega L. Philippi, legerat, e patribus conscriptis reliquos uidit, toto ordine amplissimo diuturnior.

Appi uero aeuum clade metirer, quia infinitum numerum annorum orbatus luminibus exegit, nisi quattuor filios, v filias, plurimas clientelas, rem denique publicam hoc casu grauatus fortissime rexisset. quin etiam fessus iam uiuendo lectica se in curiam deferri iussit, ut cum Pyrro deformem pacem fieri prohiberet. hunc caecum aliquis

nominet, a quo patria quod honestum erat per se parum cernens coacta est peruidere?