Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Spurinnae quoque in coniectandis deorum monitis efficacior scientia apparuit quam urbs Romana uoluit. praedixerat C. Caesari ut proximos xxx dies quasi fatales caueret, quorum ultimus erat idus Martiae. eo cum forte mane uterque in domum Caluini Domiti ad officium conuenisset, Caesar Spurinnae 'ecquid scis idus iam Martias uenisse?' at is 'ecquid scis illas nondum praeterisse?' abiecerat alter timorem tamquam exacto tempore suspecto, alter ne extremam quidem eius partem periculo uacuam esse arbitratus est. utinam haruspicem potius augurium quam patriae parentem securitas fefellisset.