Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Item Pompeius Reginus uir transalpinae regionis, cum testamento fratris praeteritus esset et ad coarguendam iniquitatem eius binas tabulas testamentorum suorum in comitio incisas habita utriusque ordinis maxima frequentia recitasset, in quibus magna ex parte heres frater erat scriptus, praelegabaturque ei centies et quinquagies sestertium, multum ac diu inter adsentientes indignationi suae amicos questus, quod ad hastae iudicium adtinuit, cineres fratris quietos esse passus est. et erant ab eo instituti heredes neque sanguine Regino pares neque proximi, sed alieni et humiles, ut non solum flagitiosum silentium, sed etiam praelatio contumeliosa uideri posset.
Aeque felicis inpunitatis, sed nescio an taetrioris haec delicti testamenta.
Q. Caecilius, L. Luculli promptissimo studio maximaque liberalitate et honestum dignitatis gradum et amplissimum patrimonium consecutus, cum prae se semper tulisset unum illum sibi esse heredem, moriens etiam anulos ei suos tradidisset, Pomponium Atticum testamento adoptauit omniumque bonorum heredem reliquit. sed fallacis et insidiosi cadauer populus Romanus ceruicibus reste circumdatum per uias traxit. itaque nefarius homo filium quidem et heredem habuit quem uoluit, funus autem et exequias quales meruit.
Neque aliis dignus fuit T. Marius Vrbinas, qui ab infimo militiae loco beneficiis diui Augusti imperatoris ad summos castrensis honores perductus eorumque uberrimis quaestibus locuples factus, non solum ceteris uitae temporibus ei se fortunas suas relinquere, a quo acceperat, praedicauit, sed etiam pridie quam expiraret idem istud ipsi Augusto dixit, cum interim ne nomen quidem eius tabulis testamenti adiecit.
L. autem Valerius, cui cognomen Heptachordo fuit, togatum hostem Cornelium Balbum expertus, utpote opera eius et consilio conpluribus priuatis litibus uexatus ad ultimumque subiecto accusatore
capitali crimine accusatus, praeteritis aduocatis et patronis suis solum heredem reliquit. nimirum consternatio quaedam animum eius transuersum egit: amauit enim sordes suas et dilexit pericula et damnationem uotis expetiuit, auctorem harum rerum beniuolentia, propulsatores odio insecutus.T. Barrus Lentulo Spintheri, cuius amantissimum animum liberalissimamque amicitiam senserat, decedens anulos suos perinde atque unico heredi tradidit, quem nulla ex parte heredem relinquebat. quantum illo momento temporis conscientia, si modo uires, quas habere creditur, possidet, a taeterrimo homine supplicium exegit! inter ipsam enim fallacis et ingratae culpae cogitationem spiritum posuit, quasi tortore aliquo mentem eius intus cruciante, quod animaduertebat e uita ad mortem transitum suum et superis dis inuisum esse et inferis detestabilem futurum.