Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Nam M. Antonio remittendum conuicium est, qui idcirco se aiebat nullam orationem scripsisse, ut, si quid superiore iudicio actum ei, quem postea defensurus esset, nociturum foret, non dictum a se adfirmare posset, quia facti uix pudentis causam

tolerabilem habuit: pro periclitantium enim capite non solum eloquentia sua uti, sed etiam uerecundia abuti erat paratus.

Sertorius uero corporis robore atque animi consilio parem naturae indulgentiam expertus, proscriptione Sullana dux Lusitanorum fieri coactus, cum eos oratione flectere non posset ne cum Romanis uniuersa acie confligere uellent, uafro consilio ad suam sententiam perduxit: duos enim in conspectu eorum constituit equos, ualidissimum alterum, alterum infirmissimum, ac deinde ualidi caudam ab inbecillo sene paulatim carpi, infirmi a iuuene eximiarum uirium uniuersam conuelli iussit. obtemperatum imperio est. sed dum adulescentis dextera inrito se labore fatigat, senio confecta manus ministerium exsecuta est. tunc barbarae contioni quorsum ea res tenderet cognoscere cupienti subicit equi caudae consimilem esse nostrum exercitum, cuius partes aliquis adgrediens opprimere possit, uniuersum conatus prosternere celerius tradiderit uictoriam quam occupauerit. ita gens barbara, aspera et regi difficilis, in exitium suum ruens, quam utilitatem auribus respuerat, oculis peruidit.

Fabius autem Maximus, cui non dimicare uincere fuit, cum praecipuae fortitudinis Nolanum peditem dubia fide suspectum et strenuae operae Lucanum equitem amore scorti deperditum in castris

haberet, ut utroque potius bono milite uteretur quam in utrumque animaduerteret, alteri suspicionem suam dissimulauit, in altero disciplinam paululum a recto tenore deflexit: namque illum plene pro tribunali laudando omnique genere honoris prosequendo animum suum a Poenis ad Romanos coegit reuocare, et hunc clam meretricem redimere passus paratissimum pro nobis excursorem reddidit.