Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Quo in genere acuminis in primis Iunius Brutus referendus est: nam cum a rege Tarquinio auunculo suo omnem nobilitatis indolem excerpi interque ceteros etiam fratrem suum, quod uegetioris ingenii erat, interfectum animaduerteret, obtunsi se cordis esse simulauit eaque fallacia maximas uirtutes suas texit. profectus etiam Delphos cum Tarquinii filiis, quos is ad Apollinem Pythium muneribus et sacrificiis honorandum miserat, aurum deo nomine doni clam cauato baculo inclusum tulit, quia timebat ne sibi caeleste numen aperta liberalitate uenerari tutum non esset. peractis deinde mandatis patris Apollinem iuuenes consuluerunt quisnam ex ipsis Romae regnaturus uideretur. at is penes eum summam urbis nostrae potestatem futuram respondit, qui ante omnes matri osculum dedisset. tum Brutus perinde atque casu prolapsus de industria se abiecit

terramque communem omnium matrem existimans osculatus est. quod tam uafre Telluri inpressum osculum urbi libertatem, Bruto primum in fastis locum tribuit.

Scipio quoque superior praesidium calliditatis amplexus est: ex Sicilia enim petens Africam, cum e fortissimis peditibus Romanis trecentorum equitum numerum conplere uellet neque tam subito eos posset instruere, quod temporis angustiae negabant sagacitate consilii adsecutus est: namque ex his iuuenibus, quos secum tota Sicilia nobilissimos et diuitissimos sed inermes habebat, trecentos speciosa arma et electos equos quam celerrime expedire iussit uelut eos continuo secum ad oppugnandam Karthaginem auecturus. qui cum imperio ut celeriter, ita longinqui et periculosi belli respectu sollicitis animis paruissent, remittere eis Scipio illam expeditionem, si arma et equos militibus suis tradere uoluissent, edixit. rapuit condicionem inbellis ac timida iuuentus instrumentoque suo cupide nostris cessit. ergo calliditas ducis prouidit ut † si quod protinus imperaretur, grato prius, deinde remisso militiae metu maximum beneficium fieret.

Quod sequitur † narrandum est. Q. Fabius Labeo, arbiter a senatu finium constituendorum inter Nolanos ac Neapolitanos datus, cum in rem praesentem uenisset, utrosque separatim monuit ut omissa cupiditate regredi † modo controuersia quam progredi mallent. idque cum utraque pars auctoritate uiri mota fecisset, aliquantum in medio uacui agri relictum est. constitutis deinde finibus, ut ipsi terminauerant, quidquid reliqui soli fuit populo Romano adiudicauit. ceterum etsi circumuenti Nolani ac Neapolitani queri nihil potuerunt secundum ipsorum demonstrationem dicta sententia, improbo tamen praestigiarum genere nouum ciuitati nostrae uectigal accessit. eundem ferunt, cum a rege Antiocho, quem bello superauerat, ex foedere icto dimidiam partem nauium accipere deberet, medias omnes secuisse, ut eum tota classe priuaret.