Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Ac ne quod sequitur quidem minus sapiens. unicae filiae pater Themistoclen consulebat utrum eam pauperi, sed ornato, an locupleti parum probato conlocaret. cui is 'malo' inquit 'uirum pecunia quam pecuniam uiro indigentem'. quo dicto stultum monuit ut generum potius quam diuitias generi legeret.

Age, Philippi quam probabilis epistola, in qua Alexandrum quorumdam Macedonum beniuolentiam largitione ad se adtrahere conatum sic increpuit: 'quae te, fili, ratio in hanc tam uanam spem induxit, ut eos tibi fideles futuros existimares, quos pecunia ad amorem tui conpulisses?' a caritate istud pater, ab usu Philippus, maiore ex parte mercator Graeciae quam uictor.

Aristoteles autem Callisthenen auditorem suum ad Alexandrum dimittens monuit cum eo aut quam rarissime aut quam iucundissime loqueretur, quo scilicet apud regias aures uel silentio tutior uel

sermone esset acceptior. at ille, dum Alexandrum Persica Macedonem salutatione gaudentem obiurgat et ad Macedonicos mores inuitum reuocare beniuole perseuerat, spiritu carere iussus seram neglecti salubris consilii paenitentiam egit.

Idem Aristoteles de semet ipsos in neutram partem loqui debere praedicabat, quoniam laudare se uani, uituperare stulti esset. eiusdem est utilissimum praeceptum ut uoluptates abeuntes consideremus. quas quidem sic ostendendo minuit: fessis enim paenitentiaeque plenis animis nostris subicit, quo minus cupide repetantur.