Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Multis et magnis sapientiae exemplis paruulum adiciam. Cretes, cum acerbissima execratione aduersus eos, quos uehementer oderunt, uti uolunt, ut mala consuetudine delectentur optant modestoque uoti genere efficacissimum ultionis euentum reperiunt: inutiliter enim aliquid concupiscere et in eo perseueranter morari, exitio ea uicina dulcedo est.

Est aliud factorum dictorumque genus, a sapientia proximo deflexu ad uafritiae nomen progressum, quod, nisi fallacia uires adsumpsit, finem propositi non inuenit laudemque occulto magis tramite quam aperta uia petit.

Seruio Tullio regnante cuidam patri familiae in agro Sabino praecipuae magnitudinis et eximiae formae uacca nata est. quam oraculorum certissimi auctores in hoc a dis inmortalibus editam responderunt, ut quisquis eam Auentinensi Dianae

immolasset, eius patria totius terrarum orbis imperium obtineret. laetus eo dominus bouem summa cum festinatione Romam actam in Auentino ante aram Dianae constituit, sacrificio Sabinis regimen humani generis daturus. de qua re antistes templi certior factus religionem hospiti intulit, ne prius uictimam caederet quam proximi amnis se aqua abluisset, eoque alueum Tiberis petente uaccam ipse immolauit et urbem nostram tot ciuitatium, tot gentium dominam pio sacrificii furto reddidit.