Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Nec parum prudenter Anaxagoras interroganti cuidam quisnam esset beatus 'nemo' inquit 'ex his, quos tu felices existimas, sed eum in illo numero reperies, qui a te ex miseris constare creditur'. non erit ille diuitiis et honoribus abundans, sed aut exigui ruris aut non ambitiosae doctrinae fidelis ac pertinax cultor, in recessu quam in fronte beatior'.

Demadis quoque dictum sapiens: nolentibus enim Atheniensibus diuinos honores Alexandro decernere 'uidete' inquit 'ne, dum caelum custoditis, terram amittatis'.

Quam porro subtiliter Anacharsis leges araneorum telis conparabat! nam ut illas infirmiora animalia retinere, ualentiora transmittere, ita his

humiles et pauperes constringi, diuites et praepotentes non alligari.

Nihil etiam Agesilai facto sapientius, siquidem, cum aduersus rem publicam Lacedaemoniorum conspirationem ortam noctu conperisset, leges Lycurgi continuo abrogauit, quae de indemnatis supplicium sumi uetabant: conprehensis autem et interfectis sontibus e uestigio restituit atque utrumque simul prouidit, ne salutaris animaduersio uel iniusta esset uel iure impediretur. itaque, ut semper esse possent, aliquando non fuerunt.

Sed nescio an Hannonis excellentissimae prudentiae consilium: Magone enim Cannensis pugnae exitum senatui Poenorum nuntiante inque tanti successus fidem anulos aureos trium modiorum mensuram explentes fundente, qui interfectis nostris ciuibus detracti erant, quaesiuit an aliquis sociorum post tantam cladem a Romanis defecisset, atque ut audiuit neminem ad Hannibalem transisse, suasit protinus legati Romam, per quos de pace ageretur, mitterentur. cuius si sententia ualuisset, neque secundo Punico bello uicta Karthago neque tertio deleta foret.

Ne Samnites quidem paruas poenas consimilis erroris pependerunt, quod Herenni Ponti salutare consilium neglexerant. qui auctoritate et prudentia ceteros praestans ab exercitu et duce eius filio suo consultus quidnam fieri de legionibus Romanis apud furcas Caudinas inclusis deberet, inuiolatas dimittendas respondit. postero die eadem de

re interrogatus deleri eas oportere dixit, ut aut maximo beneficio gratia hostium emereretur aut grauissima iactura uires confringerentur. sed inprouida temeritas uictorum, dum utramque partem spernit utilitatis, sub iugum missas in perniciem suam accendit.

Multis et magnis sapientiae exemplis paruulum adiciam. Cretes, cum acerbissima execratione aduersus eos, quos uehementer oderunt, uti uolunt, ut mala consuetudine delectentur optant modestoque uoti genere efficacissimum ultionis euentum reperiunt: inutiliter enim aliquid concupiscere et in eo perseueranter morari, exitio ea uicina dulcedo est.