Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Piget Themistoclis adulescentiam adtingere, siue patrem aspiciam abdicationis iniungentem notam, siue matrem suspendio finire uitam propter fili turpitudinem coactam, cum omnium postea Grai sanguinis uirorum clarissimus extiterit mediumque Europae et Asiae uel spei uel desperationis pignus fuerit: haec enim eum salutis suae patronum habuit, illa uadem uictoriae adsumpsit.

Cimonis uero incunabula opinione stultitiae fuerunt referta: eiusdem adulti imperia salutaria

Athenienses senserunt. itaque coegit eos stuporis semet ipsos damnare, qui eum stolidum crediderant.

Nam Alcibiaden quasi duae fortunae partitae sunt, altera, quae ei nobilitatem eximiam, abundantes diuitias, formam praestantissimam, fauorem ciuium propensum, summa imperia, praecipuas potentiae uires, flagrantissimum ingenium adsignaret, altera, quae damnationem, exilium, uenditionem bonorum, inopiam, odium patriae, uiolentam mortem infligeret: nec aut haec aut illa uniuersa, sed uarie perplexa, freto atque aestui similia.

Ad inuidiam usque Polycratis Samiorum tyranni abundantissimis bonis conspicuus uitae fulgor excessit, nec sine causa: omnes enim conatus eius placido excipiebantur itinere, spes certum cupitae rei fructum adprehendebant, uota nuncupabantur simul et soluebantur, uelle ac posse in aequo positum erat. semel dumtaxat uultum mutauit, perquam breui tristitiae salebra succussum, tunc cum admodum gratum sibi anulum de industria in profundum, ne omnis incommodi expers esset, abiecit. quem tamen continuo recuperauit capto pisce, qui eum deuorauerat. sed hunc, cuius felicitas semper plenis uelis prosperum cursum tenuit, Orontes Darii regis praefectus in excelsissimo Mycalensis montis uertice cruci adfixit, e qua putres eius artus et tabido cruore manantia membra atque illam laeuam, cui Neptunus anulum piscatoris manu restituerat, situ marcidam

Samos, amara seruitute aliquamdiu pressa, liberis ac laetis oculis aspexit.

Dionysius autem, cum hereditatis nomine a patre Syracusanorum ac paene totius Siciliae tyrannidem accepisset, maximarum opum dominus, exercituum dux, rector classium, equitatuum potens, propter inopiam litteras puerulos Corinthi docuit eodemque tempore tanta mutatione maiores natu ne quis nimis fortunae crederet magister ludi factus ex tyranno monuit.

Sequitur hunc Syphax rex, consimilem fortunae iniquitatem expertus, quem amicum hinc Roma per Scipionem, illinc Karthago per Hasdrubalem ultro petitum ad penates deos eius uenerat. ceterum eo claritatis euectus, ut ualidissimorum populorum tantum non arbiter uictoriae existeret, parui temporis interiecta mora catenatus a Laelio legato ad Scipionem imperatorem pertractus est, cuiusque dexteram regio insidens solio adroganti manu attigerat, eius genibus supplex procubuit.

Caduca nimirum et fragilia puerilibusque consentanea crepundiis sunt ista, quae uires atque opes humanae uocantur. adfluunt subito, repente dilabuntur, nullo in loco, nulla in persona stabilibus nixa radicibus consistunt, sed incertissimo flatu fortunae huc atque illuc acta quos sublime extulerunt inprouiso recussu destitutos profundo cladium miserabiliter inmergunt. itaque neque existimari neque

dici debent bona, quae, ut inflictorum malorum amaritudine desiderium sui duplicent, ---