Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Multum animis hominum et fiduciae adicere et sollicitudinis detrahere potest morum ac fortunae in claris uiris recognita mutatio, siue nostros status siue proximorum ingenia contemplemur: nam cum aliorum fortunas spectando ex condicione abiecta atque contempta emersisse claritatem uideamus, quid aberit quin et ipsi meliora de nobis semper cogitemus, memores stultum esse perpetuae infelicitatis se praedamnare spemque, quae etiam incerta recte fouetur, interdum certam in desperationem conuertere?

Manlius Torquatus adeo hebetis atque obtunsi cordis inter initia iuuentae existimatus, ut a patre L. Manlio amplissimo uiro, quia et domesticis et rei publicae usibus inutilis uidebatur, rus relegatus agresti opere fatigaretur, postmodum patrem reum iudiciali periculo liberauit, filium uictorem, quod aduersus imperium suum cum hoste manum conseruerat, securi percussit, patriam Latino tumultu fessam speciosissimo triumpho recreauit, in hoc, credo, ne fortunae nubilo adulescentiae contemptu perfusus, quo senectutis eius decus lucidius enitesceret.

Scipio autem Africanus superior, quem di immortales nasci uoluerunt, ut esset in quo uirtus

se per omnes numeros hominibus efficaciter ostenderet, solutioris uitae primos adulescentiae annos egisse fertur, remotos quidem a luxuriae crimine, sed tamen Punicis tropaeis, deuictae Karthaginis ceruicibus inposito iugo teneriores.

C. quoque Valerius Flaccus secundi Punici belli temporibus luxu perditam adulescentiam inchoauit. ceterum a P. Licinio pontifice maximo flamen factus, quo facilius a uitiis recederet, ad curam sacrorum et caerimoniarum conuerso animo, usus duce frugalitatis religione, quantum prius luxuriae fuerat exemplum, tantum postea modestiae et sanctitatis specimen euasit.

Nihil Q. Fabio Maximo, qui Gallica uictoria cognomen Allobrogici sibimet ac posteris peperit, adulescente magis infame, nihil eodem sene ornatius aut speciosius illo saeculo nostra ciuitas habuit.

Quis ignorat Q. Catuli auctoritatem in maximo clarissimorum uirorum prouentu excelsum gradum obtinuisse? cuius si superior aetas reuoluatur, multi lusus, multae deliciae reperiantur. quae quidem ei inpedimento non fuerunt quo minus patriae princeps existeret, nomenque eius in Capitolino fastigio fulgeret ac uirtute ciuile bellum ingenti motu oriens sepeliret.