Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Quis ignorat Q. Catuli auctoritatem in maximo clarissimorum uirorum prouentu excelsum gradum obtinuisse? cuius si superior aetas reuoluatur, multi lusus, multae deliciae reperiantur. quae quidem ei inpedimento non fuerunt quo minus patriae princeps existeret, nomenque eius in Capitolino fastigio fulgeret ac uirtute ciuile bellum ingenti motu oriens sepeliret.

L. uero Sulla usque ad quaesturae suae comitia uitam libidine, uino, ludicrae artis amore inquinatam perduxit. quapropter C. Marius consul moleste tulisse traditur, quod sibi asperrimum in

Africa bellum gerenti tam delicatus quaestor sorte obuenisset. eiusdem uirtus quasi perruptis et disiectis nequitiae, qua obsidebatur, claustris catenas Iugurthae manibus iniecit, Mitridatem conpescuit, socialis belli fluctus repressit, Cinnae dominationem fregit eumque, qui se in Africa quaestorem fastidierat, ipsam illam prouinciam proscriptum et exulem petere coegit. quae tam diuersa tamque inter se contraria si quis apud animum suum attentiore conparatione expendere uelit, duos in uno homine Sullas fuisse crediderit, turpem adulescentulum et uirum, dicerem fortem, nisi ipse se felicem appellari maluisset.

Atque ut nobilitati, beneficio paenitentiae se ipsam admonitae respicere, altiora modo suo sperare ausos subtexamus, T. Aufidius, cum Asiatici publici exiguam admodum particulam habuisset, postea totam Asiam proconsulari imperio obtinuit. nec indignati sunt socii eius parere fascibus, quem aliena tribunalia adulantem uiderant. gessit etiam se integerrime atque splendidissime. quo quidem modo demonstrauit pristinum quaestum suum fortunae, praesens uero dignitatis incrementum moribus ipsius inputari debere.

At P. Rupilius non publicanum in Sicilia egit, sed operas publicanis dedit. idem ultimam inopiam suam auctorato sociis officio sustentauit. ab hoc postmodum consule leges uniuersi Siculi acceperunt acerbissimoque praedonum ac fugitiuorum bello

liberati sunt. portus ipsos, si quis modo mutis rebus inest sensus, tantam in eodem homine uarietatem status admiratos arbitror: quem enim diurnas capturas exigentem animaduerterant, eundem iura dantem classesque et exercitus regentem uiderunt.

Huic tanto incremento maius adiciam. Asculo capto Cn. Pompeius Magni pater P. Ventidium aetate inpuberem in triumpho suo populi oculis subiecit. hic est Ventidius, qui postea Romae ex Parthis et per Parthos de Crassi manibus in hostili solo miserabiliter iacentibus triumphum duxit. ita qui captiuus carcerem exhorruerat, uictor Capitolium felicitate celebrauit. in eodem etiam illud eximium, quod eodem anno praetor et consul est factus.

Casuum nunc contemplemur uarietatem. L. Lentulus consularis lege Caecilia repetundarum crimine oppressus censor cum L. Censorino creatus est. quem quidem fortuna inter ornamenta et dedecora alterna uice uersauit, consulatu illius damnationem, damnationi censuram subiciendo et neque bonis eum perpetuis frui neque malis aeternis ingemescere patiendo.

Isdem uiribus uti uoluit in Cn. Cornelio Scipione Asina. qui consul a Poenis apud Liparas captus, cum belli iure omnia perdidisset, laetiore subinde uultu eius adiutus cuncta recuperauit, consul etiam iterum creatus est. quis crederet illum a xii securibus ad Karthaginiensium peruenturum

catenas? quis rursus existimaret a Punicis uinculis ad summi imperii peruenturum insignia? sed tamen ex consule captiuus et ex captiuo consul est factus.