Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Nihil illis etiam iustitiae exemplis fortius. Zaleucus urbe Locrensium a se saluberrimis atque utilissimis legibus munita, cum filius eius adulteri crimine damnatus secundum ius ab ipso constitutum utroque oculo carere deberet, ac tota ciuitas in honorem patris necessitatem poenae adulescentulo remitteret, aliquamdiu repugnauit. ad ultimum populi precibus euictus suo prius, deinde filii oculo eruto usum uidendi utrisque reliquit. ita debitum supplicii

modum legi reddidit, aequitatis admirabili temperamento se inter misericordem patrem et iustum legislatorem partitus.

Sed aliquanto Charondae Thurii praefractior et abscisior iustitia. ad uim et cruorem usque seditiosas contiones ciuium pacauerat lege cauendo ut, si quis eas cum ferro intrasset, continuo interficeretur. interiecto deinde tempore e longinquo rure gladio cinctus domum repetens, subito indicta contione sic ut erat in eam processit, ab eoque, qui proxime constiterat, solutae a se legis suae admonitus 'idem' inquit 'ego illam sanciam' ac protinus ferro, quod habebat, destricto incubuit, cumque liceret culpam uel dissimulare uel errore defendere, poenam tamen repraesentare maluit, ne qua fraus iustitiae fieret.

Cuius imagine ante oculos posita uenerabile fidei numen dexteram suam, certissimum salutis humanae pignus, ostentat. quam semper in nostra ciuitate uiguisse et omnes gentes senserunt et nos paucis exemplis recognoscamus.

Cum Ptolomaeus rex tutorem populum Romanum filio reliquisset, senatus M. Aemilium

Lepidum pontificem maximum, bis consulem, ad pueri tutelam gerendam Alexandriam misit, amplissimique et integerrimi uiri sanctitatem rei publicae usibus et sacris operatam externae procurationi uacare uoluit, ne fides ciuitatis nostrae frustra petita existimaretur. cuius beneficio regia incunabula conseruata pariter ac decorata incertum Ptolomaeo reddiderunt patrisne fortuna magis an tutorum maiestate gloriari deberet.

Speciosa illa quoque Romana fides. ingenti Poenorum classe circa Siciliam deuicta duces eius fractis animis consilia petendae pacis agitabant. quorum Hamilcar ire se ad consules negabat audere, ne eodem modo catenae sibi inicerentur, quo ab ipsis Cornelio Asinae consuli fuerant iniectae. Hanno autem, certior Romani animi aestimator, nihil tale timendum ratus maxima cum fiducia ad conloquium eorum tetendit. apud quos cum de fine belli ageret, et tribunus militum ei dixisset posse illi merito euenire quod Cornelio accidisset, uterque consul tribuno tacere iusso 'isto te' inquit 'metu, Hanno, fides ciuitatis nostrae liberat'. claros illos fecerat tantum hostium ducem uincire potuisse, sed multo clariores fecit noluisse.

Aduersus eosdem hostes parem fidem in iure legationis tuendo patres conscripti exhibuere: M. enim Aemilio Lepido, L. Flaminio consulibus L. Minucium et L. Manlium Karthaginiensium legatis, quia manus his attulerant, per fetiales a M. Claudio praetore dedendos curauerunt. se tunc senatus, non eos, quibus hoc praestabatur, aspexit.

Cuius exemplum superior Africanus secutus, cum onustam multis et inlustribus Karthaginiensium uiris nauem in suam potestatem redegisset, inuiolatam dimisit, quia se legatos ad eum missos dicebant, tametsi manifestum erat illos uitandi praesentis periculi gratia falsum legationis nomen amplecti, ut Romani imperatoris potius decepta fides quam frustra implorata iudicaretur.

Repraesentemus etiam illud senatus nullo modo praetermittendum opus. legatos ab urbe Apollonia Romam missos Q. Fabius, Cn. Apronius aedilicii orta contentione pulsauerunt. quod ubi conperit, continuo eos per fetiales legatis dedidit quaestoremque cum his Brundisium ire iussit, ne quam in itinere a cognatis deditorum iniuriam acciperent. illam curiam mortalium quis concilium ac non Fidei templum dixerit? quam ut ciuitas nostra semper benignam praestitit, ita in sociorum quoque animis constantem recognouit.

Post duorum in Hispania Scipionum totidemque Romani sanguinis exercituum miserabilem stragem Saguntini uictricibus Hannibalis armis intra moenia urbis suae conpulsi, cum vim Punicam ulterius nequirent arcere, collatis in forum quae unicuique erant carissima atque undique circumdatis accensisque ignis nutrimentis, ne a societate nostra desciscerent, publico et communi rogo semet ipsi superiecerunt. crediderim tunc ipsam Fidem humana negotia speculantem maestum gessisse uultum, perseuerantissimum sui cultum iniquae fortunae iudicio tam acerbo exitu damnatum cernentem.

Idem praestando Petelini eundem laudis honorem meruerunt. ab Hannibale, quia deficere nostra amicitia noluerant, obsessi legatos ad senatum auxilium inplorantes miserunt. quibus propter recentem Cannensem cladem succurri non potuit. ceterum permissum est uti facerent quod utilissimum incolumitati ipsorum uideretur. liberum ergo erat Karthaginiensium gratiam amplecti. illi tamen feminis omnique aetate inbelli urbe egesta, quo diutius armati famem traherent, pertinacissime in muris constiterunt, expirauitque prius eorum tota ciuitas quam ulla ex parte respectum Romanae societatis deposuit. itaque Hannibali non Peteliam, sed fidum Peteliae sepulcrum capere contigit.

Atque ut uxoriam quoque fidem attingamus, Tertia Aemilia, Africani prioris uxor, mater Corneliae Gracchorum, tantae fuit comitatis et patientiae, ut, cum sciret uiro suo ancillulam ex suis gratam esse, dissimulauerit, ne domitorem orbis Africanum femina † magnum uirum inpatientiae reum ageret, tantumque a uindicta mens eius afuit, ut post

mortem Africani manu missam ancillam in matrimonium liberto suo daret.

Q. Lucretium proscriptum a triumuiris uxor Turia inter cameram et tectum cubiculi abditum una conscia ancillula ab inminente exitio non sine magno periculo suo tutum praestitit singularique fide id egit, ut, cum ceteri proscripti in alienis et hostilibus regionibus per summos corporis et animi cruciatus uix euaderent, ille in cubiculo et in coniugis sinu salutem retineret.

Sulpicia autem, cum a matre Iulia diligentissime custodiretur, ne Lentulum Cruscellionem, uirum suum proscriptum a triumuiris in Siciliam persequeretur, nihilo minus famulari ueste sumpta cum duabus ancillis totidemque seruis ad eum clandestina fuga peruenit nec recusauit se ipsam proscribere, ut ei fides sua in coniuge proscripto constaret.

Restat ut seruorum etiam erga dominos quo minus expectatam hoc laudabiliorem fidem referamus.

M. Antonius auorum nostrorum temporibus clarissimus orator incesti reus agebatur. cuius in iudicio accusatores seruum in quaestionem perseuerantissime postulabant, quod ab eo, cum ad stuprum irent, lanternam praelatam contenderent. erat autem is etiam tum inberbis et stabat in corona

uidebatque rem ad suos cruciatus pertinere, nec tamen eos fugitauit. ille uero, ut domum quoque uentum est, Antonium hoc nomine uehementius confusum et sollicitum ultro est hortatus ut se iudicibus torquendum traderet, adfirmans nullum ore suo uerbum exiturum, quo causa eius laederetur, ac promissi fidem mira patientia praestitit: plurimis etenim laceratus uerberibus eculeoque inpositus, candentibus etiam lamminis ustus omnem uim accusationis custodita rei salute subuertit. argui fortuna merito potest, quod tam pium et tam fortem spiritum seruili nomine inclusit.

Consulem autem C. Marium Praenestinae obsidionis miserabilem exitum sortitum, cuniculi latebris frustra euadere conatum leuique uulnere a Telesino, cum quo conmori destinauerat, perstrictum seruus suus, ut Sullanae crudelitatis expertem faceret, gladio traiectum interemit, cum magna praemia sibi proposita uideret, si eum uictoribus tradidisset. cuius dexterae tam opportunum ministerium nihil eorum pietati cedit, a quibus salus dominorum protecta est, quia eo tempore Mario non uita, sed mors in beneficio reposita erat.

Aeque inlustre quod sequitur. C. Gracchus, ne in potestatem inimicorum perueniret, Philocrati seruo suo ceruices incidendas praebuit. quas cum celeri ictu abscidisset, gladium cruore domini

manantem per sua egit praecordia. Euporum alii hunc uocitatum existimant: ego de nomine nihil disputo, famularis tantum modo fidei robur admiror. cuius si praesentiam animi generosus iuuenis imitatus foret, suo, non serui beneficio inminentia supplicia uitasset: nunc conmisit ut Philocratis quam Gracchi cadauer speciosius iaceret.

Alia nobilitas, alius furor, sed fidei par exemplum. Pindarus C. Cassium Philippensi proelio uictum, nuper ab eo manu missus, iussu ipsius obtruncatum insultationi hostium subtraxit seque e conspectu hominum uoluntaria morte abstulit ita, ut ne corpus quidem eius absumpti inueniretur. quis deorum grauissimi sceleris ultor illam dexteram, quae in necem patriae parentis exarserat, tanto torpore inligauit, ut se tremibunda Pindari genibus summitteret, ne publici parricidii quas merebatur poenas arbitrio piae uictoriae exsolueret? tu profecto tunc, diue Iuli, caelestibus tuis uulneribus debitam exegisti uindictam, perfidum erga te caput sordidi auxilii supplex fieri cogendo, eo animi aestu conpulsum, ut neque retinere uitam uellet neque finire sua manu auderet.