Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Nihil illis etiam iustitiae exemplis fortius. Zaleucus urbe Locrensium a se saluberrimis atque utilissimis legibus munita, cum filius eius adulteri crimine damnatus secundum ius ab ipso constitutum utroque oculo carere deberet, ac tota ciuitas in honorem patris necessitatem poenae adulescentulo remitteret, aliquamdiu repugnauit. ad ultimum populi precibus euictus suo prius, deinde filii oculo eruto usum uidendi utrisque reliquit. ita debitum supplicii

modum legi reddidit, aequitatis admirabili temperamento se inter misericordem patrem et iustum legislatorem partitus.

Sed aliquanto Charondae Thurii praefractior et abscisior iustitia. ad uim et cruorem usque seditiosas contiones ciuium pacauerat lege cauendo ut, si quis eas cum ferro intrasset, continuo interficeretur. interiecto deinde tempore e longinquo rure gladio cinctus domum repetens, subito indicta contione sic ut erat in eam processit, ab eoque, qui proxime constiterat, solutae a se legis suae admonitus 'idem' inquit 'ego illam sanciam' ac protinus ferro, quod habebat, destricto incubuit, cumque liceret culpam uel dissimulare uel errore defendere, poenam tamen repraesentare maluit, ne qua fraus iustitiae fieret.

Cuius imagine ante oculos posita uenerabile fidei numen dexteram suam, certissimum salutis humanae pignus, ostentat. quam semper in nostra ciuitate uiguisse et omnes gentes senserunt et nos paucis exemplis recognoscamus.