Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Magnam laudem et illud collegium tribunorum tulit, quod, cum unus ex eo L. Cotta fiducia sacrosanctae potestatis creditoribus suis satis facere nollet, decreuit, si neque solueret pecuniam neque daret cum quo sponsio fieret, se appellantibus eum creditoribus auxilio futurum, inicum ratum maiestatem publicam priuatae perfidiae obtentu esse. itaque Cottam in tribunatu quasi in aliquo sacrario latentem tribunicia inde iustitia extraxit.

Cuius ut ad alium aeque inlustrem actum transgrediar, Cn. Domitius tribunus pl. M. Scaurum principem ciuitatis in iudicium populi deuocauit, ut, si fortuna aspirasset, ruina, sin minus, certe ipsa obtrectatione amplissimi uiri incrementum claritatis adprehenderet. cuius opprimendi cum summo studio flagraret, seruus Scauri noctu ad eum peruenit, instructurum se eius accusationem multis et grauibus domini criminibus promittens. erat in eodem pectore et inimicus et Domitius et dominus, diuersa aestimatione nefarium indicium perpendens. iustitia uicit odium: continuo enim et suis auribus obseratis et indicis ore clauso duci eum ad Scaurum iussit.

accusatorem etiam reo suo, ne dicam diligendum, certe laudandum! quem populus cum propter alias uirtutes tum hoc nomine libentius et consulem et censorem et pontificem maximum fecit.

Nec aliter se L. Crassus in eodem iustitiae experimento gessit. Cn. Carbonis nomen infesto animo utpote inimicissimi sibi detulerat, sed tamen scrinium eius a seruo adlatum ad se, conplura continens, quibus facile opprimi posset, ut erat signatum cum seruo catenato ad eum remisit. quo pacto igitur inter amicos uiguisse tunc iustitiam credimus, cum inter accusatores quoque et reos tantum uirium obtinuisse uideamus?

Iam L. Sulla non se tam incolumem quam Sulpicium Rufum perditum uoluit, tribunicio furore eius sine ullo fine uexatus. ceterum cum eum proscriptum et in uilla latentem a seruo proditum conperisset, manu missum parricidam, ut fides edicti sui constaret, praecipitari protinus saxo Tarpeio cum illo scelere parto pilleo iussit, uictor alioquin insolens, hoc imperio iustissimus.