Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Priuerno capto interfectisque qui id oppidum ad rebellandum incitauerant senatus indignatione accensus consilium agitabat quidnam sibi de reliquis quoque Priuernatibus esset faciendum. ancipiti igitur casu salus eorum fluctuabatur eodem tempore et uictoribus et iratis subiecta. Ceterum cum auxilium unicum in precibus restare animaduerterent, ingenui et Italici sanguinis obliuisci non potuerunt: princeps enim eorum in curia interrogatus quam poenam mererentur, respondit 'quam merentur qui se dignos libertate iudicant'. uerbis arma sumpserat exasperatosque patrum conscriptorum animos inflammauerat. sed Plautius consul fauens Priuernatium causae

regressum animoso eius dicto obtulit quaesiuitque qualem cum eis Romani pacem habituri essent inpunitate donata. at is constantissimo uultu 'si bonam dederitis', inquit 'perpetuam, si malam, non diuturnam'. qua uoce perfectum est ut uictis non solum uenia, sed etiam ius et beneficium nostrae ciuitatis daretur.

Sic in senatu loqui Priuernas ausus est: L. uero Philippus consul aduersus eundem ordinem libertatem exercere non dubitauit: nam segnitiam pro rostris exprobrans alio sibi senatu opus esse dixit tantumque a paenitentia dicti afuit, ut etiam L. Crasso summae dignitatis atque eloquentiae uiro id in curia grauiter ferenti manum inici iuberet. ille reiecto lictore 'non es' inquit 'mihi, Philippe, consul, quia ne ego quidem tibi senator sum'.

Quid? populum ab incursu suo libertas tutum reliquit? immo et similiter adgressa et aeque experta patientem est. Cn. Carbo tribunus pl., nuper sepultae Gracchanae seditionis turbulentissimus uindex idemque orientium ciuilium malorum fax ardentissima, P. Africanum a Numantiae ruinis summo cum gloriae fulgore uenientem ab ipsa paene porta in rostra perductum quid de Ti. Gracchi morte, cuius sororem in matrimonio habebat, sentiret interrogauit, ut auctoritate clarissimi uiri inchoato iam incendio multum incrementi adiceret, quia non dubitabat quin propter tam artam adfinitatem aliquid pro memoria interfecti necessarii miserabiliter esset locuturus. at is iure eum caesum uideri respondit. cui dicto cum

contio tribunicio furore instincta uiolenter succlamasset, 'taceant' inquit 'quibus Italia nouerca est'. orto deinde murmure 'non efficietis' ait 'ut solutos uerear quos alligatos adduxi'. uniuersus populus ab uno iterum contumeliose correptus erat—quantus est honos uirtutis!—et tacuit. recens ipsius uictoria Numantina et patris Macedonica deuictaeque Karthaginis auita spolia ac duorum regum Syphacis et Persei ante triumphales currus catenatae ceruices totius tunc fori ora clauserunt. nec timori datum est silentium, sed quia beneficio Aemiliae Corneliaeque gentis multi metus urbis atque Italiae finiti erant, plebs Romana libertati Scipionis libera non fuit.