Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Quid P. Maenius, quam seuerum pudicitiae custodem egit! in libertum namque gratum admodum sibi animaduertit, quia eum nubilis iam aetatis filiae suae osculum dedisse cognouerat, cum praesertim non libidine, sed errore lapsus uideri posset. ceterum amaritudine poenae teneris adhuc puellae sensibus castitatis disciplinam ingenerari magni aestimauit eique tam tristi exemplo praecepit ut non solum uirginitatem inlibatam, sed etiam oscula ad uirum sincera perferret.

Q. uero Fabius Maximus Seruilianus honoribus, quos splendidissime gesserat, censurae grauitate consummatis exegit poenas a filio dubiae castitatis et punito pependit uoluntario secessu conspectum patriae uitando.

Dicerem censorium uirum nimis atrocem extitisse, nisi P. Atilium Philiscum in pueritia corpore quaestum a domino facere coactum tam seuerum postea patrem cernerem: filiam enim suam, quia stupri se crimine coinquinauerat, interemit. quam sanctam igitur in ciuitate nostra pudicitiam fuisse existimare debemus, in qua etiam institores libidinis tam seueros eius uindices euasisse animaduertimus?

Sequitur excellentis nominis ac memorabilis facti exemplum. M. Claudius Marcellus aedilis curulis C. Scantinio Capitolino tribuno pl. diem ad populum dixit, quod filium suum de stupro appellasset,

eoque asseuerante se cogi non posse ut adesset, quia sacrosanctam potestatem haberet, et ob id tribunicium auxilium inplorante, totum collegium tribunorum negauit se intercedere quo minus pudicitiae quaestio perageretur. citatus itaque Scantinius reus uno teste qui temptatus erat damnatus est. constat iuuenem productum in rostra defixo in terram uultu perseueranter tacuisse uerecundoque silentio plurimum in ultionem suam ualuisse.

Metellus quoque Celer stuprosae mentis acer poenitor extitit Cn. Sergio Silo promissorum matri familiae nummorum gratia diem ad populum dicendo eumque hoc uno crimine damnando: non enim factum tunc, sed animus in quaestionem deductus est, plusque uoluisse peccare nocuit quam non peccasse profuit.

Contionis haec, illa curiae grauitas. T. Veturius filius eius Veturii, qui in consulatu suo Samnitibus ob turpiter ictum foedus deditus fuerat, cum propter domesticam ruinam et graue aes alienum P. Plotio nexum se dare adulescentulus admodum coactus esset, seruilibus ab eo uerberibus, quia stuprum pati noluerat, adfectus querellam ad consules detulit. a quibus hac de re certior factus senatus Plotium in carcerem duci iussit: in qualicumque enim statu positam Romano sanguini pudicitiam tutam esse uoluit.

Et quid mirum, si hoc uniuersi patres conscripti censuerunt? C. Pescennius III uir capitalis

C. Cornelium fortissimae militiae stipendia emeritum uirtutisque nomine quater honore primi pili ab imperatoribus donatum, quod cum ingenuo adulescentulo stupri commercium habuisset, publicis uinculis onerauit. a quo appellati tribuni, cum de stupro nihil negaret, sed sponsionem se facere paratum diceret, quod adulescens ille palam atque aperte corpore quaestum factitasset, intercessionem suam interponere noluerunt. itaque Cornelius in carcere mori coactus est: non putarunt enim tribuni pl. rem publicam nostram cum fortibus uiris pacisci oportere, ut externis periculis domesticas delicias emerent.

Libidinosi centurionis supplicium M. Laetori Mergi tribuni militaris aeque †similis foedus exitus sequitur. cui Cominius tribunus pl. diem ad populum dixit, quod cornicularium suum stupri causa adpellasset. nec sustinuit eius rei conscientiam Laetorius, sed se ipse ante iudicii tempus fuga prius, deinde etiam morte puniuit. naturae modum expleuerat, fato tamen functus uniuersae plebis sententia crimine inpudicitiae damnatus est. signa illum militaria, sacratae aquilae, et certissima Romani imperii custos, seuera castrorum disciplina, ad inferos usque

persecuta est, quoniam, cuius uirtutis magister esse debuerat, sanctitatis corruptor temptabat existere.

Hoc mouit C. Marium imperatorem tum, cum C. Lusium sororis suae filium, tribunum militum, a C. Plotio manipulari milite iure caesum pronuntiauit, quia eum de stupro conpellare ausus fuerat.

Sed ut eos quoque, qui in uindicanda pudicitia dolore suo pro publica lege usi sunt, strictim percurram, Sempronius Musca C. Gellium deprehensum in adulterio flagellis cecidit, C. Memmius L. Octauium similiter deprehensum pernis contudit, Carbo Attienus a Vibieno, item Pontius a P. Cerennio deprehensi castrati sunt. Cn. etiam Furium Brocchum qui deprehenderat familiae stuprandum obiecit. quibus irae suae indulsisse fraudi non fuit.

Atque ut domesticis externa subnectam, Graeca femina nomine Hippo, cum hostium classe esset excepta, in mare se, ut morte pudicitiam tueretur, abiecit. cuius corpus Erythraeo litori adpulsum proxima undis humus sepulturae mandatum ad hoc tempus tumulo contegit: sanctitatis uero gloriam

aeternae traditam memoriae Graecia laudibus summis celebrando cotidie florentiorem efficit.

Vehementius hoc, illud consideratius exemplum pudicitiae. exercitu et copiis Gallograecorum a Cn. Manlio consule in Olympo monte ex parte deletis ex parte captis, Orgiagontis reguli uxor mirae pulchritudinis a centurione, cui custodienda tradita erat, stuprum pati coacta, postquam uentum est in eum locum, in quem centurio misso nuntio necessarios mulieris pretium, quo eam redimerent, adferre iusserat, aurum expendente centurione et in eius pondus animo oculisque intento Gallograecis lingua gentis suae imperauit ut eum occiderent. interfecti deinde caput abscisum manibus retinens ad coniugem uenit abiectoque ante pedes eius iniuriae et ultionis suae ordinem exposuit. huius feminae quid aliud quisquam quam corpus in potestatem hostium uenisse dicat? nam neque animus uinci nec pudicitia capi potuit.

Teutonorum uero coniuges Marium uictorem orarunt ut ab eo uirginibus Vestalibus dono mitterentur, adfirmantes aeque se atque illas uirilis concubitus expertes futuras, eaque re non impetrata laqueis sibi nocte proxima spiritum eripuerunt. di melius, quod hunc animum uiris earum in acie non

dederunt: nam si mulierum suarum uirtutem imitari uoluissent, incerta Teutonicae uictoriae tropaea reddidissent.